Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
sunt tibi peecata, non per hircorum sanguinem, sed per hostiam sui corporis ? ille itaque diues in lege, qui perfectae maiestatis in Christo plenitudinem confitendo et quasi eam quibusdam ad illud altare caeleste fidei manibus offerendo peccatum suum soluerit; ille uidet uerum sacerdotem, qui uidet principem sacerdotum, ille templum uerum considerat qui audit dicentem: soluite temp lum hoc, et in triduo resuscitabo illud. magnum templum, de quo uirtus exibat et curabat omnes, mirabile illud altare, in quo unius agni sacrificium tulit peccata mundi, ille praestantissimus leuita, qui uenit non ut ministerium exigeret, sed ut omnibus exhiberet suae ministerium passionis, cui portio deus, qui hic nihil possederit et omnia possideret.