Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
omnes dies uitae meae et ut uideam delectationem domini et considerem templum eius. quis poterat cognoscere, quod offerret diues magnum munus, secundum quod potest manus eius, ut soluatur eius peccatum? quis poterat intellegere, si non haberet quid offerre.uerbigratia arietem, quia non soluebatur eius peccatum ? quis poterat aduertere, quae essent illae inmunditiae, quas soluit non lex quam putant Iudaei, sed lex spiritalis quam Paulus agnouit ? quis poterat uidere remissiones peccatorum ueras, quarum exemplar in lege, ueritas in euangelio est, dicente domino Iesu: dimissa