Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
ille pro te suscepit illa quae tu despicis, ille pro te humiliauit se usque ad mortem et mortem crucis, ut tuae [*](6 I Cor. 15, 9 7 cf. Act. 9, 15. I Tim. 2, 7 11 cf. Rom. 4. 11 12 ef. Gen. 18, 27 13 Ps. 21, 7 15 cf. I Cor. 13, 5 17 Phil. 2, 5—7 23 cf. II Cor. 8. 9 27 cf. Phil. 2. 8 ) [*]( 2 adque Rm1 pr. et om.AOv in otioj in initio ARtn2 initio GMN PmlRtnlT 3 scilicet 0 licet eel. av 5 studit Pm1 Rm1 meritis 0 6 audisti P inquid GM Rm1 sum inquit av 9 graeciae R 10 dicit ARml 11 hanc ARm1 12 eloquio 0 limen 0 15 ioqaeretur passione 0 qui] quia P 16 fieri uult AGO 20 exinauit A. 22 formam Mm1 23 plebem AR plebeum 0 25 nnmquid ditior om. codd. praeter 0, a 27 et om.O alt. mor- tem del. 0 )
Considera, o homo, quid legas. non laborauit apostolus potentiam Christi probare, sed oboedientiam praedicare, sed demonstrare quanta sit humilitatis gratia, quantus eius profectus. si simplicibus accipias auribus, et Christum exaltauit;
sed Christus non quae sua, sed quae tua erant, illa humilitate quaerebat. accipe ergo argutis auribus: moraliter tibi profuit, mystice tuam redemit salutem. quomodo uis intellege, salus est tua. si putas quod Christo profuit humilitas sua, cui ergo non proderit? si illum exaltauit, quem non augebit?