Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Denique sedebit ille singulariter, quasi is, qui facile non inueniat aequalem singularibus donatus praemiis, et silebit quietus et feriatus ab omni interpellatione mundanae sollicitudinis et uoluptatis et diuinis uacabit oraculis, quae solent singulariter sedentibus reuelari, sicut sancto Dauid, qui ait: quoniam tu, domine, singulariter in spe constituisti me. et hic quidem non in secreto solus sedebat, sed cum praeesset po- 1, [*]( 2 ) pulis, singulari tamen gratia praeminebat. Helias solus sedebat, cum ab angelo uel etiam coruis cibum deferentibus pasceretur; solus. non solum secretus a turbis, uerum etiam segregatus a meritis plurimorum. denique reuelationes illi diuinae gratiae refulgebant; cuius muneris fructum pro mercede adipiscebatur, quia a iuuentute sua iugum uerbi suscipiendum putauit, ne trahenda essent longo diutius fune peccata.
Potest iuuenior iste, qui fecit bonum tollendo in iuuentute [*]( 2*Gen. 48. 15 4*Ps. 24, 7 7*Thren. 3. 27 18 Ps. 4. 9 (10) 21 ci. III Reg. 19.11. 17.6 26 cf. Ps. 118,61. Pron. 5.22 ) [*]( 3 paseis NOu 4 lapsum GMm1v Japsus Mm2 6 est om. N remedium est MT robor Pml alt. salutis om. MN uulneri] ras. N 7 sanitatis Nm2 8 potest Aml 9 decursos A decursum R 10 sua om. N 12 abolere faciat APRa. add. in iuuentute facta Ot\' 14 inuenit 0 15 donatur ART donabitur P 18 domine om. AGmlPBav 21 praeeminebat A sedebat solus G 23 turmis MNT 26 nec trahenda (om. essent) Gmlav 28 iugum uerbi in iuuentute 0 )
proferre quae sentiat antequam loqui discat, timens, ne in multiloquio peccatum contrahat. unde puto et Pythagoram illum philosophum imitatorem iuuenis huius prophetici instituisse sectam, ut discipuli sui quinquennio non loquentes tanto silentio loqui discerent, cum praesertim et Dauid superioris aetatis quam Pythagoram fuisse non dubium sit, qui ait: dixi: custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea; posui ori meo custodiam. et quia forte aliquando aliquid