Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
o qui dereliquerunt semitas rectas! m ordinem seges laeta porrigitur atque in uersum quendam uineta ponuntur; ceruorum cursus directior, uulpiculae flexuosus. ideo de Herode dicitur: ite dicite uulpi illi, quia deflexerat a uia recta nec iter suum in iuuentute correxerat, dignus Hieremiae threno, quo deflentur peccatores qui iugum uerbi in iuuentute suscipere recusarunt. ideo captiui ducti sunt, ideo deplorantur tamquam mortui, quia uitae nescierunt semitas et digna opera cadauerum busto non declinauerunt. flens ergo mortem perpetuam Iudaeorum dicit Hieremias: bonum est uiro cum tollit iugum in iuuentute; sedebit singulariter et silebit, quia tulit in se.
Non solum tollere iugum uerbi, sed in iuuentute debemus tollere; si enim sero tollamus, incipimus paenitentiam superiorum [*]( 2. 4*Ps. 118, 9 11 cf. Os. 14,10. Prou. 2,15 12*Prou. 2, 13 16*Luc. 13, 32 17 cf. Thren. 3 22*Thren. 3, 27-28 ) [*]( 1 diuisarumO conuersus AMmlhRT (s. scr. m2 antractus GT) anfractus conuersus a auierrat Pml 3 hinc AmlGmlRa deliberationis N 4 respondit codd. av, corr. Engelbrecht in -tua ante hic enim (lin. 3) tr. A custoilienda Pml ; 5 dominum ORv deliberanti respondit 0 6 repperiret a 9 qui N in om. 0 melioris GmlPmlRmla lOneO 11 tortuosos MNT serpentis om. NT amfractus GPm1T 12 rebquerunt μ, 14 usum 0 uineae MNT 15 directior carsus MN uulpiculae sic PmlRml 16 defkxurat P (i.n mg. IH2 deflexerat) defluxerat NT 17 quod N 18 aceipere 0 19 plorantur ilNT qaasi Mml 20 dignis operibus GMm2 bustam Gm1 busta Gm2Tm2 22 est om. MNT 24 tulit]add.seO in] super in ras.O 25sed]add.etiam0 tolleredebemusO w 26 incipiamus Mh T sapientiam AGmlOPR superborum habere magis 0 x )
salutis medicina uulneri quaeritur, gratia sanitati. ideoque ait: bonum est uiro cum tollit iugum in iuuentute. ei autem, qui post decursae iuuentutis annos iugum tulerit, non est statim perfectum bonum: stimulant enim eum peccata sua, exagitat conscientiam consuetudo peccandi et usus erroris instabilem facit. luctandum est diu huiusmodi uiro, ut abolefaciat inueterata atque diuturna. huic in periculo res est, illi in bono.