Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Et ideo ait: in mandatis tuis exercebor et considerabo uias tuas. qui enim exercetur in uerbis apostolorum, Iesu domini mandata cognoscit et considerat uias eius. quibus finis est Christus, qui ait: ego sum uia.
Et in tuis iustitiis meditabor, non obliuiscar uerborum tuorum. admonet hic locus memores scripturarum nos esse debere et iustitias eius non solum sermone, sed etiam operis imitatione meditari. non enim qui disputant legem et non faciunt quae legis sunt, sed qui factores legis sunt iustificantur.
Tertia littera secundum Hebraeos Gimel, quae Latine retributio dicitur. denique primo statim uersu hoc ostenditur.