Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Denique et in posterioribus Canticorum partibus dicit: posui te currus Aminadab. multos currus habet in se ecclesia, quos omnes spiritalibus habenis dominus regit, et una anima

multas cogitationes habet, quas domini habena restringit et reuocat, ne quod m praeruptum noster hic currus feratur. Aminadab. autem interpretatione significatur \'pater beneplaciti, cuius filius legitur in Numeris Naason princeps populi: qui sit, intellege interpretatione [*]( 1 cf. Rom. 1, 20 3*Cant. 1, 9 (8) 10 cf. Ex. 14. 9 16*Matth. 11, 29—30 22*Cant. 6. 11 27 cf. Num. 2. 3 ) [*](1 accersitur GMNO arcersitur a 3 canticis canticorum 0 eques AR et quae Gml, corr. ml mea AR equitatui meo Gm2MNPT 4 pharao Gml adsimilaui eodd. praeter A 5 currui 0 6 existimatur 0 unum equum MNPT equem R 7 aspieias 0 diximus GOav 8 iarao AGJINR 9 unde et] ut v 10 pharaonis MNOm2PTaυ11 farao MN 13 suspiciunt R congrua om. GO eum otn. AR 15 gentilium G 17 est om. OR 19 corrus equis] curribus (in ras. m2 ) M eurris N curribus tamquam et equis 0 22 abinadab P 25 quod] quando v in promptum (o ex u) N amminadab M abinadab P 27 quis GNm2a intellegendus MmZOv intellegis cod. Casin. 154 a )

41
\'serpentinus\', et istud agnoscis, si repetas, quia sicut serpens pependit in ligno qui te redemit.

Ergo anima currus est dei, ut ira eius et libido et timor et omnes saeculares concupiscentiae refrenentur. ecclesia quoque currus est dei, quae regenda est gubernaculis Christi, ne diuersorum populorum motus eam dissensionesque perturbent. illo quoque Naason [*](2 ) bene intellegitur Christus, quia uirga Aaron conuersa in serpentem illos serpentes Aegyptios deuorauit. has ergo diuitias habeamus, his delectemur, ut currant nobis equi rationabiles et commoremur in praeceptis eorum.