Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Unde et ipsa tamquam bene merita regina Christi sanguine coronatur, sicut scriptum est: et ornatus capitis tui sicut purpura. sanguis Christi purpura est, qui inficit sanctorum animas, non solum colore resplendens, sed etiam potestate. quia reges facit et meliores reges, quibus regnum donet aeternum.

Meritoque ad tantum ecclesiae decorem, cui Christi sanguis inrutilat, spiritus sanctus inclamat: quam pulchra et suauis facta es, caritas, in deliciis tuis! pulchra decore uirtutis, suauis iucunditate gratiae, remissione uitiorum, quam nulla uexat amaritudo peccati, et ipsa iam caritas, quae diligendo dominum ipsius et nomen acceperit. quia deus caritas est.