Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
moduli autem dicuntur ornamenta pretiosa quae suspendi matronarum ceruicibus solent. tantus ergo processus ecclesiae significatur, ut ornamentis pretiosissimis conparatus sit et torquibus triumphantium; haec enim ornamenta sunt bellatorum. unde et Symmachus πεϱlτϱαχήλlαdixit. hoc est quae sunt circa collum. siue ergo generatio Christi ex uirgine siue ecclesiae propagatio specie quidem tamquam manu artificis torquibus adornatis, uere autem uirtutis insignibus spiritalibus ceruices fidelium coronauit.
Denique tota ista descriptio membrorum ecclesiae plena decoris et laudis est. nam et umbilicus eius tamquam crater tornatilis praedicatur mixto non deficiens, eo quod in omni doctrina tornatus [*]( 4 cf. Matth. 10. 10 9*Cant. 7, t 12*Ps. 44, 4 14 cf. Phil. 2. 7 20 Symmachus Cant. 7,1 26 cf. Cant. 7, 2 ) [*]( 2 seruauit N 3 in om.a 5 umbraretur 0 luceret 0 obumbretur- eluceat a 6 amminadab O 10 similis Rml operi MNPa operae Engelbrecht 13 gladio tuo OPm2 circa NP super fermur (sic) tuum 0 15 dininitategeneratione-humana OMNPTa 16 omnibusl add. esset A daret ex datur Mm2 salutem daturus O 18 preciosis 0 19sit]estR triumphantum OB 20 simmachus 0 symachus PR πεϱlτϱαχήλα Engelbrecht me(ine-)pitracheliii cadd. μετϱαχηλlα a έπlτϱαχήλlα v dicit PRv 23 uerae v insigniis a 25 discriptio jP 26 claudis A tortiatilis O tornatibilis a 27 praedicator GRa ) [*]( 25* )