Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Quid sit autem respicere deum euidentissime illo testimonio declaratur: quia respexit super filios pauperum et non despexit preces eorum; oculus enim domini non aspernatur iustorum munera. denique oculos nostros, cum in [*](3*<\'ant. 5,16 4 ef. Cant. 3, 4 5*Cant. 3,4 12.14*Ps. 118.132 15 cf. Ex. 14,24-25 16 cf. Gen. 18, 21 l9*Ps. 103, 32 20∗Gen. 4, 4—5 &*Ps. 101, 18 ) [*]( 2 percipit M 3 testatus Pml dicens] add. esse M dulcedinem et totum M 5 inquid M 7 quo 0 S illudj add. est MSav 10 non] nonne Aav 12 quartus uersiculus om.a uersiculus]add. IIIIG sequitur Rm2 14 puJcre M 15 respexitj add. deusR castrorum Mm1 16 curruin ARm1 )[*](def. A) [*](omnes—cap. 17 init. homines uerbum desunt in 4 fluctibus GM 17 gomurram G gomarram Rinl 18 etiam] enim 0 19 aspieit Ov facit Ov, econtra a 20.21 cahin P 21 rexspezit B 23 deelaratur testimonio M 24 pauperum1 hominumGmJ, add. hominum B 25dispexit Pml 26 munerun: Mml quum Pml, post decique tr. M )
Sequitur: gressus meos dirige secundum uerbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas. gressus pro profectibus animae accipiendos frequentibus scripturarum testimoniis admonemur. nam quis tam stolido
ingenio est, qui putet Dauid de pedum suorum corporali gressu esse sollicitum et his diuinae directionis auxilium postulare ? ille uero ut sanctus uitae suae cursum dirigi gestiebat, sicut et alibi scriptura testatur dicens: a domino diriguntur gressus uiri. denique ipsius utamur testimonio, qui ait in superioribus: paulo minus effusi sunt gressus mei, quia zelaui in peccatoribus pacem.
animi itaque sui ostendit claudicasse uestigium, dum pacem peccatorum putat esse mirandam. uidentur quidem habere tranquillitatem, uidentur quiete frui, sed non est quies ubi animus inquietus est, non est tranquillitas mentis ubi animus exagitatur obnoxiae stimulis conscientiae. quomodo securitas.