Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Merito igitur reuelatae sunt animae iustorum et reuelatae a monte Galaad, hoc est a transmigratione testimonii, eo quod a synagoga ad ecclesiam testimonium caeleste migrauit. in hoc itaque monte nascitur thymiama, resina et ceteri odores, quos negotiatores illi Ismahelitae, ut habes in primo libro testamenti ueteris.

deferebant. hos odores habet ecclesia, quos mercatores ex gentibus congregati fide et deuotione uexerunt. itaque sicut caprae bonis refectae cibis et solis calore uernantes lauantur in flumine et exultantes mundae surgunt de flumine, ita animae iustorum ascendunt ab spiritali lauacro.

Istae sunt uere quae geminos creant, in quibus non est infecunditas? aliqua uirtutum, sterilitas ulla meritorum. bene geminos creant, quia congeminant sensus suos. unde habes in Prouerbiis scriptum: et tu scribe haec tibi tripliciter in consilio et cognitione. triplicem praemisit scriptionem et duo subdidit, consilium et cognitionem; sed cognitio gemina est, una incorporalium, altera corporalium.