Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Nec uilia tibi ista uideantur animalia. denique audi, quae de his sanctus loquatur spiritus: capillamentum tuum ut grex tonsarum quae reuelatae sunt a monte Galaad. dentes tui ut grex tonsarum quae ascenderunt de lauacro. uides quod in altis grex iste pascitur. audis in monte. itaque ubi aliis praecipitia, ibi capris nullum periculum, ubi aliis periculum, ibi gregis huius alimentum. ibi cibus dulcior, ibi fructus electior.
spectantur a pastoribus suis dumosa de rupe pendentes, ubi luporum incursus esse non possunt, ubi fecundae arbores fructum integrum subministrant. cernere licet uberi lacte distentas super teneram subolem materna pietate sollicitas. ideo elegit eas sanctus spiritus quibus coetum uenerabilis ecclesiae conpararet.
Et ut mystice audias, capillamentum uerbi est altitudo et eminentia quaedam iustarum animarum, quoniam sensus sapientis in capite eius; in altitudine enim cogitationis humanae certum est esse sapientiam. et quemadmodum tondentur caprae. ut superflua deponant, ita etiam tonsarum animarum gregem, hoc est multarum animarum uirtutes habet sancta ecclesia. in quo grege nihil possis insensibile repperire, nihil superfluum, quoniam fides sapientes fecit, spiritalis autem gratia ab omni superfluorum labe mundauit. [*]( 2*Cant 4, 2 8*0ant. 4,1—2 15 cf. Uerg. Ecl- 1, 76 17 cf. Uerg. Eel. 4, 21 sq. 21 cf. Eccie. 2, 14 ) [*]( 2 etiam bene av 4 gemeliinos T gemelios v 5 tenus om. NTa capreis Pm2 7 uideantur (uideatur N) Lsta NPav animalia uideantur O 8 loqui- t\'ir sanctus O loquitur v 10 galaath P 12 audisti GMTa audi N audax v montem GN Ta capreis Pm2 14 expectantur AR 15 ibi Av pas. sint APR 16 ibi AGNOPRav 17 ubera—distenta A tenerem 0 sobolem GMORmlav 18 spiritus sanctus NORav coitum AR 19 compaiassetO 22 cogitationes Mm1 23 est om.Pml tonduntur AN tun- dentur Rml ut] et Am1 26 reperire MNOPav sapientis Ornl )