Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
hominibus; hoc oleum lucet in ecclesiae sollemnitatibus. denique quibus oleum non defuit, nec lumen fidei defecit, sed cum lampadibus in locum nuptiarum introire meruerunt; quae autem in uasis suis oleum non tulerunt, hoc est non habuerunt fidem, non
prudentiam, non misericordiam animae in hoc constitutae corpore, merito infidelitatis exclusae sunt. ideo et tu habeto semper lucernam ardentem uel lucentem facem. si enim neque lucerna neque lampas tua luceat, stulta uirgo diceris nec introibis in thalamum sponsi tui superioris, sed remanebis in tenebris caecitatis, quasi qui oderis lucem, ne opera tua flagitiosa prodantur; omnis enim qui male agit odit lucem. habeto fidem, habeto prudentiam, . ut semper habeas in uasis tuis oleum misericordiae, deuotionis
gratiam, quia prudentes acceperunt oleum in uasis suis cum lampadibus suis. ungite, o homines, lampades uestras; cum ieiunatis, ungite caput uestrum. infundamus mentibus nostris oleum, ut corpus nostrum lucidum sit. luceat tibi semper lucerna uerbum dei, luceat et lucerna corporis tui oculus tuus. conscientia tua lucens bene in hoc corpore lucernae lux est, ipsa est oculus tuus.
sit purus oculus tuus. si conscientia tua munda sit, munda est caro tua; si autem in te tenebrosa est conscientia tua, etiam corpus tuum conscientiae tuae nocte tenebrosum est. lucernae ergo et nos sumus toto operti corpore, uix aliquid exiguum habentes unde lucere possimus.