Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
ne sicut in tenebris ambulantes incertis titubemus uestigiis et uiam ueram inuenire nequeamus. intellegibilis igitur pedum gressus, intellegibilis et lucerna, quia uerbum dei lucerna est. nonne hoc in principio erat uerbum apud deum? quomodo ergo lucerna est? nonne hoc erat uerum lumen quod [*]( 1*.Ioh. 17,14 4 cf. Ps. 83, 7 9*1 Reg. 17, 34 11 cf. Phil. 2, 6-8 14 cf. Luc. 4,18—21 15 cf. Ioh. 6,9—12 18*Ps. 118,103 19*Ps.118,105 26 cf. Ioh. 1, 2 27*Ioh. 1, 9 )[*](def. A) [*](2 sicut] add. et MNOav 3 sequuntur MOav 4 conualle GMOav 10 discens] docens Oav pascnis talibus v 11 alt. uears eras. R 12 sed om.PRml 13 montera M 14 siii] mei MN 15 aduentum-16 satiaret OMPB 16 piscibos] add. quinque a muita om.GMNa saturaret Ov 17 haec corum— 18 tua] mitte oleum ne deficiat tibi. quia lumen lucemae est olem O19 paseua] add. sunt a 20 nostrum) meum PRtnl 21 uerbil uerbo R,om.O et] uerbo O,om.R 24 iatellegebiHs R igitur] enima )
Sed uideamus, ne forte idem uerbum dei aliis magna lux sit, aliis lucerna. mihi lucerna, angelis lux est. Petro lux erat, quando adstitit ei angelus in carcere et lumen refulsit ei. Paulo lux erat, quando euntem ad persequendum populum christianum circumfulsit eum lumen de caelo et audiuit dicentem sibi: Saue Saule, quid me persequeris? et magna quidem lux; denique lucernae Pauli lumen euanuit, ubi diuinae splendor lucis emicuit.
Et uere lucerna est mihi Christus, quando isto nostro ore recensetur. lucet in limo, fulget in uase fictili thesaurus ille, quem habemus in uasis fictilibus. mitte oleum, ne deficiat tibi, quia lumen lucernae est oleum, non oleum terrestre, sed illud oleum misericordiae caelestis et gratiae quo ungebantur prophetae.
oleum tuum humilitas est, quo ceruicis nostrae dura mollescunt. oleum tuum misericordia tua est, quo etiam conlisa scopulis peccatorum fouentur corpora. hoc oleum uulnerato illi a latronibus descendenti ex Hierusalem euangelicus ille Samaritanus infudit, qui uidens eum misericordia motus est et alligauit uulnera eius, infundens oleum et uinum. hoc oleum sanat aegrotos — misericordia enim a peccato liberat —; hoc oleum lucet in tenebris, si opera nostra luceant coram [*]( 3*Esai. 9, 2 6 cf. Act. 12, 7 9 Act. 9, 4 14 cf. II Cor. 4, 7 15 cf. Matth. 25, 4 20 cf. Luc. 10, 33-34 23 cf. Tob. 4,11 (Uulg.). Prou. 15, 27 (16, 6) 24 cf. Matth. 5,16 ) [*](def. A) [*](3 uidit GMNOav 4 hoc Pml dicitur av lucernam P b angelius Mm1 7 adstetit Rm1 circumfnlsit Ou eum GMm1OPRv 8 eundem GM eum tendentem R 9 eum del.M, om.O lumenj lvxNavsolOR cerna 0 haec lucernae Rml hac lucerna Rm2 13 aera OR isto] is GPm2Ta his Pm1 14 Ugno 0 15 mitte—quia Ov, om. cet. a 16 est] add. mitte a est oleum] add. ne deficiat tibi quia (qma om.M a) est \\et a) oleum MPRa oleum terrestreJ deae twres 1 Ta 17 et om.NORa quod M unguebantur FR 18 ceruices Odurae 0 dure R 19 M eius Rm2,om. Mm1scopolis P 21 e ierusalem GÎlL- fundit Mm1 23 curat MNTa enim] add. dei Rm2 24 liberet Rm1 )