Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Exultans igitur in testimoniis domini iure dicebat: i inclina ui cor meum ad faciendas iustitias tuas in aeternum pr proter r retributi on em. qui retributionem bonorum operum sperat a deo et ad eum festinat, inclinat cor suum, ut faciat Christi iustitias. quae est Christi iustitia ? sine nos, inquit, implere omnem iustitiam, qua peccatum [*](l*Esai. 49,16 . 5 cf. Ps. 118,111 6 cf. Apoc. 21, 4 8 cf. Matth. 12, 19 11 Luc. 23,28 l5*Ps. 118,111 18 cf. Dent. 4, 26 20*Ps. 72, 26 25*Ps. 118,112 29 Matth. 3,15 ) [*](5 exultio A 7 neque fletus om.O 8 imago fuit regni Nav quia] add. in N 10 filios Jfml 13 beatitndinis] add. laetitiam A exibebat M 14 fioret Rml 15 dixit ARml 17 quia] qui OR 18 hereditatem AGMOB quisinit Rm1 22 uiuet 0 24 traderentur NTa 25 igitur] autem NPa dicebat] add. TIIIAONP R 28 deo] christo MNa 30 quia MN )

329
minuitur, culpa laxatur.

et bene ait \'inclinaui\', ut non sit tibi arduum atque difficile, cum mentem tuam quasi ad humilia et plana conuertas. aut certe, quoniam sapientia carnis legi dei non est subdita, uidetur inclinare cor suum, qui legi facit esse subiectum extollentem se corporis sensum et contuitu religionis inflectit. atque ille dudum extollens se frustra et inflatus mente carnis suae, cum se humiliat, inclinat.

Humiliauit enim et ipse se Christus, ut nouum conderet testamentum. cum lego euangelium, audio filium dei carnem sumpsisse de Maria, uideor mihi cum Christo ipse descendere. lego enim eum, qui cum esset in forma dei semet ipsum exinaniuit, exinaniuit autem, ut formam serui acci- Peret, et specie inuentus ut homo humiliauit se usque ad mortem, lego dicentem: qui se exaltauerit humiliabitur, lego dicentem: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

non dixit: \'discite a me quia potens sum\', non dixit: \'discite a me quia gloriosus sum\', sed: discite a me quia humilis s u m, quod potestis imitari. nolite uos extollere, nolite exaltare cor uestrum. docuit me ergo humiliari et inclinare cor meum ad faciendas iustitias, non ad iniquitatem, sed ad aequitatem inclinare propter retributionem. retributio regnum caelorum et paradisi est incolatus. [*]( 3 cf. Rom. 8,7 4 cf. II Cor. 10.5 6 cf. Col. 2,18 9 cf. Matth. 1,16 ll*PiuJ. 2, 6—7 14 Matth. 23,12 15»Matth. 11,28—29 21 cf. Ps. 130,1 22 cf. Ps. 118, 112 ) [*]( 3 conuerteris a subiecta a 4 extollente-sensu Oa 5 et A, om. eet. av contuituque av inflectitur 0 6 frusta M 9 assumpsisse 0 11 in forma dei esset NRav 12 acciperit Bml 14 lego] add. eum a enim v qui se-15 dicentem 0 d codd. Mediolanenses, om. cet. 16 honorati Mml honerati Mm20R 17 reficiam nos NOav tollite—nos et om. a 19 corde ont.0 20 pr, a me om.NPa sed] add. dixit M aU. a me om.J/a humilis] mitis 0 21 imitare Pml extollere uos Nav 22 cor] cornu Mm2N Ta (Ps. 74, S); at e/. p- 221,27 ergo me ANav 24 paradysi AMNPB 25 nihil subscript. m codd.)

330