Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Quae sint igitur istae manus, consideremus. in Canticis habes: laeua eius sub caput meum e t dextera eius conplectetur me. hoc loquitur sponsa de Christo. anima de uerbo dei: Christus autem idem est uerbum dei atque sapientia. beata ergo anima quam complectitur sapientia. magna est sapientiae manus, magna dextera totam complectitur animam. [*]( 2.11 *Ps. 118,109 4 Ps. 118,109 15*Prou. 21, 1 20 cf. Ioh. 10, 28 21 cf. Ps. 101, 26 24*Cant. 2, 6 26 cf. Apoc. 19, 13. I Cor. 1, 24 ) [*]( 1 docere A31m2Ra semperintenderit av 2 dicere]add. Y AN 7 meror GmJ merior Gwi2 mereor R 8 obtrectatione AR iis v 9 ego—10 oblitos sam om.A, post pro anima mea lin. 11 tr. GMNPRTa 11 pr. mea om-Pm1R 14 QBlt post speret tr. O 15 dei] add. est NOav 16 rectori R suo AR 17 hk O 18 et om.GJINPRmla sit] add. ne AR non] ne 0, exp. Rm2 24 sub] in GMm1N capud M capite meo Cfv 25 complectitur Mm2Na bace av 26 idem om.O alt. deiom.PR )
Possumus hoc etiam de prophetia sancti patriarchae Israel cognoscere. nam cum dexteram suam posuisset super Ephraim. sinistram autem super Manassen et conuertere eas Ioseph aetatum consideratione uoluisset, ut dexteram patris super caput Manasse senioris filii conlocaret. noluit et dixit: scio. fili: et hic erit in populum et hic exaltabitur. sed frater iunior maior illo erit. in quo maior ? in eo utique. quia benedictione praelatus est, dicentibus posteris. hoc est Ephraim: faciat uobis deus sicut Ephraim et Manassen.