Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

quamuis in periculis positus dicit iustus ad dominum: propter te cotidie morior, cotidie periclitor. periclitor ab insidiatore. periclitor ab obtrectatore. periclitor ab his quos arguo. quos reuinco, periclitor pro ueritate atque iustitia. ego tamen nec periculis territus tuae legis oblitus sum. propterea in manibus meis anima mea\'. sed quia plerique habent: anima mea in manibus tuis semper, hoc latius explanandum arbitror.

Scit propheta, scit ubi animae suae praesidium locet. unde opem speret. in manibus dei constituere uult animam suam. quia cor regis in manu dei. quicumque proprium corpus subegerit nec eius passionibus turbari animam suam rector sui congrua uiuacitate permiserit, is bene regia quadam potestate se cohibens rex dicitur. quod regere se nouerit et arbiter sui iuris sit. non captiuus trahatur in culpam nec praeceps feratur in uitium. huius anima non perit in aeternum nec quisquam rapit eam de manu patris omnipotentis aut filii. manus enim dei. quae solidauit caelum. quos tenuerit non amittit.