Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
quomodo imitator ? numquid caelum potes facere aut terram aut mare? non utique. sed ut omnia per uerbum facias, nihil sine uerbo, omnia cum ratione. nihil sine ratione, quia non es inrationabilis. o homo, sed rationabilis.
Sequitur uersus quartus: uoluntaria oris m e i conproba, domine, et iudicia tua doce me. qui se humiliat, uiuificatur iuxta promissum dei, qui uiuificatur spiritu dei uoluntarius est minister. plurimum enim refert. utrum ex uoluntate quid facias an ex necessitate. quod placeat deo. denique uoluntarius minister habet praemium, coactus dispensat obsequium. sicut apostolo docente cognouimus.
scripsit enim : uae enirn mihi est si non euangelizauero. si enim uolens hoc ago, mercedem habeo: si autem inuitus. dispensatio mihi credita est. uide uoluntarium executorem caelestis arbitrii. liber erat ex omnibus et omnium seruus [*]( 4*Ps. 118. 71 7 cf. Ps. 118. 107 9 loh. 1, 1-2 18*Ps. 118,108 20 cf. Ps. HS, 107 24 I Cor. 9, 16-17 28 cf. I Cor. 9, 19 ) [*](1 alt. in om.O domum GMPm2av. tf. p. 140. 7 2 dominns om.0 domino] ei NTa 11 et deus erat uerbum coł.N 14 potest M ^ 15 ud M facis A, add. et 0 16 uerbo] ipso 0 nihil sine ratione om. T 17 o—rationabilis om.JtIml 18 uersus om.AGMNPRm1 quartus] IIII AGNO. om.M 20 iuxta] secundum MORav domini Aav 24 dicenreMNOa 27 dispositioN excusatorem 0 exequutorem P 28 erat] at eras. R )
sub lege esset se exhibuit, cum sub lege non esset, ut eos seruaret qui sub lege uiuebant. infirmis infirmis factus est, ut infirmos adsumptione infirmitatis propriae sustineret: omnibus omnia factus est non legitima necessitate, sed uoluntatis obsequio. aperuit mihi huius altitudinem consilii in epistula ad Philemonem scripta, quia quod ipse esset alium esse uellet, ut uoluntate potius quam necessitate detulisse domino uideretur.