Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
etid uocem extorqueret inuito, quod non mereretur occidi Dauid. recte ergo ait: humilitus sum. et saluum me fecit. et iterum, cum ad eum propheta uenisset et indignationem domini in causa Bethsabeae mulieris denuntiasset, humiliauit se et ait: peccaui domino. et dixit Nathan ad eum: quoniam paenituit te. abstulit dominus peccatum tuum; non morte morieris. bona igitur humilitas. denique humiliatus est et saluus..
factus est. et alio loco, cum propter numeratum populum dominus esset offensus et misisset prophetam Gad, qui regi Dauid diceret: elige tibi quid fieri uelis, triennio famem super terram aut tribus mensibus fugere te a facie inimicorum tuorum persequentium te aut fieri triduo mortem in terra, respondit Dauid: angustiae mihi sunt haec tria; sed magis incidam in manum domini. quoniam magna est mi-
sericordia illius ualde, quam in manus hominum incidam. et cum dedisset dominus mortem in Israel a mane usque ad horam prandii septuaginta milibus hominum mortuis, respexit Dauid ad dominum et, cum uidisset angelum ferientem populum, dixit: ecce ego peccaui et ego pastor male feci, et isti in hoc grege quid fecerunt? fiat [*](1*I Reg. 18, 7 6*1 Beg. 19, 5 8*Ps. 114, 6 11*11 Reg. 12. 13 17*11 Reg. 24, 13 21*11 Reg. 24,14 27*11 Reg. 24, 17 ) [*](def. A) [*]( 1 Golia] alia eras. R superato] add. golia s.l.R occurrerunt Pwl 4 ionatham PR ot quem otn.R 5 patri (cor. regni) O poterat NPTa 7 et id] ut O id] ad hanc Mm2 uoce a 8 meretur 0 9 proieta R 10 bezsabeaeG betsabeae M bersabeaeOTa Bethsabee v 11 se] add. domino 0 domine N 12 natham R 14 ergo MNO 16 gath 0 17 fieris Rml uelis fisn sv 20tenamO 21suntmihiav 22maau NOPRa 24 israhel PR 25 oram M 27 ait a 28 fiat] pergit A )
Bona ergo humilitas. praesertim si adiungatur ei deuotio uoluntaria. ideoque se uiuificari secundum uerbum petit, ut secundum uerbum uiuat et omnia cum ratione faciat, non secundum carnis uoluntatem. unde mysticum illud etiam moraliter accipi potest: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. hoc erat in principio apud deum. omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. et tu imitator esto dei.