Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
dilatauerat et, quod ante persecutionis perfidia coartabat, hoc Christi amplificauit gratia. et qua ratione latum mandatum i ne nos coartaremur angustiis mandatorum, unde ait: non coangustamini in nobis. si hoc Paulus, quanto magis Christus qui clausa reserauit! ergo dicit: nolo coartetur in me populus meus. in angusto uirtutum tramite debet latitudo praecepti mei uiantibus esse solacio, ne quis deficere possit aut conteri.
Ambulemus ergo in dei mandato, quia satis latum est. est enim mandatum sapientiae quae in exitu canitur, in amplis autem fiducialiter agit; πλατεῖα enim Graeci sermonis est, quae Latine dicitur latitudo. dilatemus igitur cor nostrum, ut recipiamus apostolicae uim sententiae, qui ait:
capite nos. recipiamus ergo eius sermones in cor nostrum, induamus uiscera misericordiae benignitatem humilitatem patientiam. o homo, quam latus es, si ad amplitudinem praeceptorum caelestium sinum tuae mentis expandas! quam latum mandatum est caritatis! diligite, inquit, inimicos uestros. omnes utique affectu caritatis inclusit qui non exclusit inimicos;
quis enim uidetur exceptus, cum recipiatur inimicus ? unde apostolus: si fieri, inquit, potest, cum omnibus hominibus pacem habentes. non potest hoc Iudaeis dici, non gentibus, ut cum omnibus pacem habeant. illi uix suos diligunt, christiano etiam inimicos non licet non amare. christianum cum dico, perfectum dico; in Christo enim plenitudo diuinitatis est, cuius nomen usurpas-..