Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Est etiam consummata uirtus et consummata sapientia, consummata iustitia, sed habet finem. finis uirtutum omnium Christus, qui finis est legis ad iustitiam omni credenti. uides quia finis est fidei. bene ergo ait: omnis consummationis uidi finem.

Nunc, quia consummationis finem agnouimus, agnoscamus quid sit: latum mandatum tuum ualde. legimus quod angusta sit porta, per quam ingrediantur qui aeternae uitae fructum adipiscuntur. rara enim uirtus, difficilis passionum tolerantia, plures qui saeculi huius spatiosa sectentur, qui dicant: angusta et arta nobis est uia quae ad deum ducit; conterimur in illa, relinquamus eam.

quomodo ergo dicit propheta latum mandatum dei et ualde latum ? ideo, quia angustae uiae latum mandatum necessarium est. denique hic ipse propheta ait: in tribulatione dilatasti mihi, et iterum: in tribulatione inuocaui dominum et exaudiuit me in latitudine.

Haec latitudo mandatorum caelestium cor prophetae dilatat, dilatabat et apostoli. denique ipse dicebat: os nostrum patet ad uos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. dispensando enim mandata caelestia cor suum [*]( 3.11 Ps. 118, 96 10 Rom. 10, 4 14*Ps. 118,96 17 cf. Matth. 7, 14 21 Ps. 4, 2 22*Ps. 117, 5 25 II Cor. 6, 11 ) [*]( 1 uidit propheta MNav 3 consummationis—5 uidi om.N 5 luxoriae Rml 8 et om.GMNOav 9 omnium uirtutum av omnium Christus est uirtutumN 11 quia] quiAR 14 tuum om-GMm10PR 15 terrenae AGM 16 adipiscantur Rrnla uirtus] add. et Ov difficilis] add. est a 17 plures] add. sunt ASm2av sectantur GMN 18 dominum av eonuertimur in illam N 20 angusta uia a 21 hinc ARtn2 23 latitudinem 0 25 dilatatj dilatauit N dilatabat a, om.Ov denique] add. et Oav nostrum] meum N 26 0 om.MPRml corinthi MN 27 dispensandum Aml caelestia. mandata av )

280