Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
libenter moriar, mortis uidelicet dolorem exoptati conspectus suauitate non sentiens. ergo ut illa, quae aduenienti uiro se optat offerre, ablegatis omnibus domesticis occupationibus semitas uiantis aut pedum uestigia legit, sic propheta curis exutus saecularibus interiorum oculorum in uerbum dei peruigil custos usque ad defectionem sui intendebat obtutus, corpus suum re-
digens seruituti et animam suam ad humilitatis patientiam araneae modo tabescentis erudiens. desiderabat enim sicut ceruus fontes aquarum et sitiebat in dominum deum suum, cupiens eius uidere praesentiam et apparere ante faciem dei nimioque desiderio et
uehementi cupiditate deficiens tunc se habiliorem his quae de domino poposcerit inpetrandis prophetica gratia praesumebat. et nos igitur intendamus cor nostrum, ut possimus intellegere series scripturarum, [*]( 1 cf. I Reg. 9,9 7 cf. Tob. 10,7 8 cf. II Reg. 18,24 sqq. 10 cf. Ouid. Her. 2,121 sqq. 14*Tob. 11,15 (17) 18 uestigia legit] cf. Quid. Met. 3,17 20 cf. I Cor. 9,27 21 cf. Ps. 38,12 22 ef. Ps. 41, 2 ) [*]( 3 quod Oml 5 eum esse 0 6 intenti scripsi contenti eodd. av defecimns Pm2R 7 fili P explorat N 8 currentes Mm2N currente a proelio] add. altero post alterum qui nunciaret a positus N turrem 0 9 exploratores N fili Pml 10 speluncaiV littorali Nav 11 uiri] mariti Mm2, om GMm1NOPRTa nauim GMNav 12 gratia Na 13 aliud Pm2 ante aduertat codd. a 15 iibentius v 16 non om.N 17 abligatis O 00 optutiis N 21 humilitates Mml areneae Aml haraneae PmlRfnl 28 uidere eius M 25 iis v 26 poposcerat A posceret GMNa poscerit Pml 27 seriem 0 )