Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
denique ut scias quia uidit orando, factum e s t, inquit, reuertenti mihi in Hierusalem. cum orarem in templo, pauorem habui, uidi illum dicentem mihi: festina et exi citius de Hierusalem; non enim recipiunt testimonium tuum de me. isti ergo oculi in uerbum dei deficiunt et dicunt: quando consolaberis [*]( 7 cf. Col. 2, 18 9*Cant. 4, 9 17 Act. 9, 5 18 Act. 9, 6 21 I Cor. 14, 15 23*Act. 22, 17-18 28 Ps. 118,82 ) [*]( 1 domini av et om.O 2 defecit PRa 3 ait. et] add. hic Pm2 4 una MOav, om- cet. 6 p-r. oeulos Pml 7 aliusj add. oculusOv 8 dixit 0 9 nos] non 0 ab uno N oculoruxn tuorum a 10 carnis 0 14 aeterna-15 ui- debat om.APR 16 eum om.O 17 eirim] eam GNOPBa quid est AGMNPRmla 20 paulas uidere O 21suscepit AGmlMmlNPRml iisw 23 reuertente NPmlTa me NTa, om.AR 25 dicente Pml 26 recipient v, cf. Sabatier ad hunc locum )
Quid est oculos deficere? de corporalibus dicamus, ut intellegamus de spiritalibus. nonne, quando aliquem desideramus et speramus adfore, eo dirigimus oculos, unde speramus esse uenturum? itaque intenti diu cotidiana expectatione deficimus. sic Anna circumspiciens in uiam sollicitis aduentum filii explorabat excubiis. sic Dauid propheta currentem de proelio positis in turre exploratoribus interrogare de salute filii pater sedulus gestiebat.
sic tenerae uxor aetatis de specula litorali indefessa expectatione uiri praestolatur aduentum, ut, quamcumque nauem uiderit, illic putet coniugem nauigare metuatque, ne uidendi gratiam dilecti alius anteuertat nec ipsa possit prima dicere: \'uideo te, marite\', sicut Anna dicebat ad filium: uideo te, fili, amodo