Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et fortasse isti oculi sunt quibus Paulus uidebat aeterna, ubi coepit corporalia non uidere. denique qui Christum non uidebat, priusquam oculos amitteret, uidit eum, posteaquam uisum amisit oculorum. uidit enim qui dixit: quis es, domine? — uidebat utique Christum quem etiam dominum fatebatur — et infra: domine, inquit, quid me uis facere? non ergo uidebat eum cuius expectabat imperium ? quibus igitur oculis uidere Paulus plus coepit nisi his, quos nobis ipse monstrauit dicens: orabo spiritu, orabo et mente?