Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

est enim oculus et mens carnis, sed ille caecus est oculus, qui non uidet quae diuina sunt, qui frustra mente carnis inflatus est. est et alius, sensus Christi, quo ecclesia uidet Christum, sicut ipse dicit ad sponsam: corde nos cepisti uno ab oculis tuis. merito uno oculo Christus uidetur, quia non uidetur oculo carnali. aut quia duos oculos habens ecclesia, moralem et mysticum, fidei oculo plus uidet Christum; mysticus enim oculus acutior est, moralis dulcior.