Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Sequitur uersus quintus: ueniant mihi miserationes tuae et uiuam, quoniam lex tua me meditatio mea est. cui lex dei meditatio est, huic praesto sunt misericordiae, ut uiuat in aeternum. quomodo enim beatus quis potest esse sine miseratione diuina? beatus autem qui in lege domini die ac nocte meditatur. sed qui meditatur
in lege eruditur in lege et quem lex erudierit dominus erudiuit, qui locutus est legem. ideoque scriptum est: b e at u s quem tu erudieris, domine, et de lege tua docueris eum. discamus ergo et nos in lege meditari, non auocemur saecularibus inlecebris, non occupemur inpedimentis, sed [*]( 4.13*Ps. 118,76 6*Matth.10,19—20 17*Ps. 118.77 21 cf. Ps. 1, 1-2 24*Ps. 93,12 ) [*]( 1 non] add. in Rml omni passioae A 2 digna Ov ex diuina GM diuina cet. a consolatio APTa pro christoiVa 3 Christi] dominiO 4 uerbum] eloquium 0 5 seruo tuo om.N 8 dabitur] add. enim GMNOav die] hora Oav 10 loquetur Jlml 12 habemus Mm2 hortetur A 13 eonsolatur N 15 uelud M 17 uersus om.NP quintusl V GNOP miserieordiae 0 ) [*](def. A. ) [*]( 18 quia. 20 ut uiuat-nt sobrius p. 229,18 desunt mA 22 domini lege GMPav sed qui] si quis M 23 erudierit] erudiet PR 24 erudiuit] erudit a 26 nonj et BOII 0 aduocemus R )
et maxime hanc meditationem sacerdotibus necessariam ostendit ad Titum scribens, quia debet episcopus amplecti eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere. quod utique sollicitae atque intentae meditationis est, non perfunctoriae lectionis. et ad Timotheum scribens ait: adtende lectioni, exhortationi, doctrinae. lectio enim frequens nec intermissione aliqua destituta doctrinae munus operatur.
Quod autem poscit ut uiuat, frequenter ostendimus huius corporis uitam uerae uitae gratiam non habere, sed illam ueram uitam fore, cuius bona unusquisque sanctorum credit se uidere in terra uiuentium. quod credimus nos uisuros, non praesens utique, sed futurum est.
Sequitur uersus sextus: con fundantur sup erbi, quoni am iniuste iniquitatem gesserunt in m e; ego autem exercebor in praeceptis tuis. superius ait idem propheta: si reddidi retribuentibus mihi mala. numquid ille maledicit his qui in se iniqua gesserunt? non utique; uidebat enim caritatem etiam inimicissimis deferendam, cum uenisset euangelii praedicator. unde arbitror quia quasi medicus uelit eos ipsos sanare qui laeserint, ut iniquitatis suae contemplatione conuenti de propriis flagitiis erubescant, in quo [*](1 Ps. 36, 30 4 Rom. 10, 8 6 Tit 1, 9 11*1 Tim. 4,13 16 cf. Ps. 26, 13 19*Ps. 118, 78 22 Ps. 7, 5 ) [*](def. A) [*]( 1 legem] add. dei MOv intenti OPm3 3 ceteram aadi 0 6 episcopus om.T 10 est] add. non leuiter tenuit R timotheo Ptnl 11 attendite v lectionem N et exhortationi 0 14 frequenter ut uiuat ostendit 0 15 nitae] uitam Rml 16 sanctorum om.M 17 in praesenti ex praeseritis Ntn2 19 uersus otn.NP sextiisj VIGOP, otn.N almandatisN 22 aitjautemOS idem] dauid NT idem ait O reddiderim N 23 ille] hic av mala dicit N is Oml iisv iniqua]mala O 24 inimicis suis O 535ipsosom.O laeseruntM ut Mm20av et eet. 27 qua M ) [*]( 15* )