Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
cum autem abire uellent, ne discederent rogabantur et, ut postea de Paulo legimus, cum lacrimis deducebatur. nam si est tanta uis in naturalibus, ut animal uisum prosit ictericis, ita ut mortui quoque cornu eius animantis prodesse dicatur, si fuerit demonstratum his qui huiusmodi inciderint passionem, dubitare possumus, quod iusti sanet aspectus ?
ergo animal uile inrationabile tantam uirtutem habet, ut sanare hominem possit momento exiguo quo uidetur: homo iustus, si tamen cum fide ab eo aspiciatur qui utilitatem ab eo percipere desiderat, nihil confert? non uel ipsi oculorum radii uirtutem quandam uidentur infundere his qui fideliter eum uidere desiderant ?
Sed quemadmodum iustus laetificat cor innocentium, cum uidetur, ita inprobi iustorum cognitione torquentur, quia uel tacitis sanctorum moribus arguuntur. torquet castitas incontinentiam, auaritiam liberalitas, impietatem fides. de hoc quoque parile uilis animantis sumamus exemplum.