Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
habes ergo in tua substantia aliquid de imagine et similitudine dei, quod sit diuinae simile imaginis. propterea imago ad eum, [*](1 cf. I Petro 3, 22. Eph. 6,12 2 cf. Ps. 8, 6 4 Ps. 32, 6 7 *Gen. 2, 7 13 Gen. 1, 26 15 Ps. 48,15 *Ps. 48, 15 16 *Gen. 1, 27 18 *Gen. 2, 7 27 *CoI. 1,15.16 ) [*]( 1 malos om.N 2 triumphauit A 4 inquid Pml 6 dominil sancto N dei O 7 dominus a 9 co∗ecit A 11 intellegite A0Prn2R 17 ita om.AR 21 imagmem] add. dei M\'V 22 materi$MmlNR operatus PmlR alt. ibi eras- P 26 alt. est om.N a 27 uninersae] omnis N 31 simflis P imaginiO® )
sed quia peccator signaculum tenere non potuit ex III crmine positus non habebat quae dei sunt sed quae hominum, propterea uenit dominus noster Iesus Christus, ut legisti in euangelio, et a mortuis surgens cum clausos discipulos repperisset, claustris ingressus est manentibus et dixit pax uobis; sicut misit me pater, et ego mitto uos. cum hoc dixisset, insufflauit eis et dixit: accipite spiritum sanctum.
Uidesne ergo quae manus fecerint hominem aut quem hominem fecerint? illum utique, quem secundum Christum induimus, expoliantes ueterem hominem cum actibus eius, et induimus nouum qui renouatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creauit eum, ubi non est seruus et liber, sed omnia et in omnibus Christus.