Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
secessione animae corporisque dissoluitur, inspiratio autem diuina non soluitur. et ideo intellege aliud esse quod figuratum est, aliud quod factum est uel paratum, meritoque dupliciter habes scriptum de homine. primum enim scriptum est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et: dominabuntur, inquit, uel principatum habebunt et: fecit deus hominem ad imaginem d e i.
secundo autem loco ita scriptum est, quia accepit deus puluerem de terra et plasmauit hominem. ubi puluis, ibi plasmatio, ubi autem non puluis, ibi non terra, non materia, sed incorporeum, sed admirabile; ibi non materia, sed inmateriale. quod enim secundum imaginem est, non est in corpore nec in materia, sed in anima rationabili. ibi operatur, ibi ostenditur homo ad similitudinem et imaginem dei, ubi iustitiae, ubi sapientiae, ubi omnis forma uirtutis adsumitur.
Si intellegas imaginem, uidebis ad imaginem; homo enim non est imago dei, sed ad similitudinem factus est. alius est imago dei inuisibilis, primogenitus uniuersae creaturae, per quem facta sunt omnia. ille non ad imaginem, sed imago; tu non imago, sed ad imaginem.