Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
iniecere manus oculis suis, ita et tu primo auerteris coniuenti magis dissimulatione quam refragatione praerupta? nam cum ad ecclesiam uenis et christianum te adseris, sanus uideris, aperis oculos, quibus possis uidere; sed dum audire dissimulas quae leguntur, claudis, ne uideas tibi, etsi aliis uidere uideris, inicis etiam quasdam perfidiae et intemperantiae manus oculis animae tuae et caecitatem infers cordi tuo, quod est grauius, uoluntariam, ut uidens non uideas, audiens non audias.