Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
esse te credas qui liber es, qui munitus es spiritalibus turmis, si prophetam non derelinquas. cum tibi propheta loquitur, quia deus dixit: ego caelum et terram compleo, cum tibi propheta dicit: quia plures nobiscum sunt, quia in circuitu nostro angeli sunt, attolle oculos mentis et uidebis non solum angelos, sed etiam deum, qui dicat tibi: aperi mihi, soror mea, proxima mea. pulsat ad ianuam et quando tu dormis; si tamen uel excitatus euigiles uel uocatus ianuam tui pectoris aperias, introibit. quodsi fugias lectionem propheticam, si domi non legas, in ecclesia audire nolis, nonne, sicut ille, qui auerso coniuet obtutu, ne uideat quod possit uidere, claudit oculos, ne aspiciat, cui potestas uidendi est, aut sicut in furore plerique