Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

memores estote uxoris Loth. interrogatus [*](17,20 sq. ) a discipulis dominus quando ueniret regnum dei ait: regnum dei intra uos est, utique per ueritatem gratiae, non per [*]( 6 Exod. 3, 3 15 Act. 9, 15. I Cor. 15, 9 18 I Cor. 4, 4 25 Luc. 17, 20 sq. (ὑπὸ tujv (Φαριϭαίων); cf. Act. 1, 6 ) [*]( 1 rorsum X 4 senoranti P (m2 serao aranti) seueranti L 7 non solum om. PBL 8 eiiges P (-ia m3) BL 9 ages P (-is m3) BL 11 agnosce te esse ex agnoscite esse X obsequiis (ii in ras. ex i) P 16 persequutuB aFV 19 nec] ne P praeponamus P (praeripiamus m3) L 21 posthac scripsi post hanc (haec m2 E) libri 22 iudicii uenitur x 27 non 8. u. m3 P om. L )

407
seruitutem culpae. itaque qui uult liber esse sit seruus in domino; ea enim parte qua participamur seruitute participamur et regno. ait ergo: regnum dei intra uos est, quando autem [*]( E ) ueniret, noluit dicere, sed dixit iudicii diem esse uenturum, ut

terrorem omnibus iudicii inminentis incuteret nec securitatem dilationis adferret. et ne uideretur contristare discipulos, si his aliquid denegaret, ait in alio libro: de die autem et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque filius. bene medie posuit filium; est enim idem filius hominis filius dei, ut magis dictum secundum filium hominis aestimemus. quia temporum finem non per naturam hominis, sed per [*]( F ) naturam dei nouit. nec alienum tamen a fide est, si filium accipias dei. quid enim est quod bonus pater filium celauerit. cui omnia dedit? aut quomodo non dedit cognitionem temporis qui dedit ipsius iudicii potestatem? quomodo autem filius nescire potest quod pater nouit, cum in patre filius sit et spiritus scrutetur etiam alta dei, cum ipse filius altitudo sit diuitiarum sapientiae et scientiae dei? sed cur nolit dicere ostendit [*]( 1479 A ) alio loco: non est uestrum scire tempora et annos, quae pater posuit in sua potestate.

uidetis quo tendat qui trinitatem negat unius potestatis, ut sit aliquid quod nesciat filius? cur enim celaret filium proprium pater? aut enim inuidiae causa nolumus aliis intimare quod scimus aut [*]( 1 I Cor. 7, 22 4 Matth. 24, 30 sq. 7 Matth. 24, 86 13 Ioh. 3, 35 15 Ioh. 5, 22 16 Ioh. 14, 11. I Cor. 2, 10 17 Rom. 11, 34 19 Act. 1, 7 ) [*]( 1 esse liber X 2 eam enim partem X 4 uenturas P (m2 -um) L 5 nec... adferret in mg. inf. m3 P, om. L; nec... (7) denegaret om. a et ne uideretur] nec miseretur P (et ne nide 8. n̩e̩c̩ m̩ι̩s̩e̩ m3) L 7 digeret (m3 denegaret) P diceret L negaret y sed ait P (sed exp. m2) L de hac hora nemo scit (om. in alio libro de die autem et) PL 9 bene enim m. a bene autem m. ET medie aCT et (ũ m2 8. e) E mediae PBG-( medium LX 13 filium (o m2 8. u̩m̩) P 14 cui] qui aBFV et (c 8. q) m3P, m2π 15 qui P (c a. q m3) cui CGπ 17 * sit (e eras.) P 18 nolit P (t 8. u.) BCX noluit aX noluerit (uer 8. u. m2) L 21 qui om. OV 22 celaret fllium s. u. m2 P, om. L proprius P (-um corr.) L )

408
ne forte prodamur, sed nec inuidi in patrem nec proditoris in filium suspicio cadit. ergo unius sunt cognitionis, quia unius sunt potestatis. deinde qui signa nouit futuri iudicii utique [*]( B ) nouit et finem.

quid enim est quod nesciat ille sicut fulgur [*](17,24) coruscans, eo quod lux, dei filius, interna mysterii caelestis[*](17,31) inluminet? in illa, inquit, hora. ergo et horam nouit, sed nouit sibi, mihi nescit. bene autem causam diluuii et incendii et iudicii de nostris adserit prodisse peccatis, quia deus malum non creauit, sed nostra sibi merita reppererunt.

[*](17,27) Edebant enim et bibebant, uxores ducebant et [*]( c ) nubebant. non quia coniugia damnentur, neque enim alimenta damnantur, cum in istis successionis, in illis naturae subsidia sint — alioquin de hoc mundo est exeundum — sed in omnibus modus quaeritur, quidquid autem abundantius a malo est. sit aliqui consensus ad tempus, ut uacemus orationi: sit aliqua inter sollicitudines mundi et intemperantiae crapulam sobrietas religionis et indutiae castitatis.

ergo quia propter [*]( D ) inprobos necesse est probi in hoc saeculo contritionem cordis animique patiantur, quo uberiorem mercedem accipiant in futurum, remediis instruuntur, utqui in Iudaea sunt fugiant in montes. quae est ista Iudaea? noui enim et aliam Iudaeam secundum spiritum, non secundum litteram; notus enim in [*]( 6 Ioh. 1, 9 14 Matth. 5, 37 16 I Cor. 7, 5 20 Matth. 24, 16 22 Ps. 75, 2 ) [*]( 1 prodamus (sic quoque L)... proditoris in mg. inf. P in om. P ml BL; inuidia in P m2 inuidiae in ET suspicio in filium ET 5 diei P (m2 dl) L inferna P (t 8. f m3) L 7 deluuii (i m3 s. e) P 8 et iudicii om. X prodisse in mg. P dns ET 9 merita sibi X 10 bibunt (m3 bibebant) P et uxores Εγ T ducebunt et nubebunt (bis -bant m3) P 11 elementa PBL 12 aucceesiones PBLX 14 autem] enim C 15 est P m3, om. Pml BL sit om. X aliquis Εγ T et (8 8. u.) V orationi (i ait. ex is) P oratio FOV 16 sit αCπχ et (m2 in ras.) P set B sed L si FO si* V crapulam arcy crapulas P (cf. adn. sequ.) crapula cet. 17 sob Rietas (8 pr. 8. u. et R ex corr. in2) P oblitus L quia (a s. u. m2) P qui L 19 animaeque PBL quod PLX (d del. Pre) 20 fugient / (in G coir.) )

409
Iudaea deus. quales autem isti montes, qui possint motum futuri cohibere iudicii, cum scriptum sit: tremor autem [*]( E ) montes occupabit? caelum et terra transibunt: quomodo terrarum portio manebit inmunis aut tueri me poterit, quae nec ipsa se seruat? ubi igitur me ab ira eius abscondam, qui conturbat profundum maris? si ascendero in caelum, ibi est; si descendero in infernum, adest. non ergo falli potest qui ubique est, sed placari.

Adest itaque iudicii dies. si uis non conprehendi, cottidie tunc, cottidie fuge. quaeris quo fugias? ascende in montem [*]( F ) qui euangeliz as Sion, ut excelsorum uertice possis eminere meritorum; deus enim montium et non deus uallium est. ascende eo, ubi Christus sedet ad dexteram dei, cuius fundamenta in montibus sanctis et montes in circuitu eius. mons tuus Paulus, mons tuus Petrus est. supra illorum fidem mentis tuae locato uestigium. in lege dei atque haereditate fidei constitutos iudicii dies non ad poenam inuenit, sed ad gloriam.

si quis etiam in tecto situs, hoc est superiora iam [*]( 1480 A ) [*](17,31) domus suae eminentiumque uirtutum culmen ascendit, ad terrena mundi huius opera non recidat. noui enim tectum in quo Rahab, illa typo meretrix, mysterio ecclesia, sacramentorum consortio populis copulata gentilibus exploratores, quos Iesus direxit, abscondit. qui si ad inferiora descendissent domus, ab [*]( 2 Esai. 64, 1 et 3 3 Luc. 21, 33 6 Ps. 138, 8 10 Esai. 40, 9 12 Reg. III 21 (20), 28 13 Rom. 8, 34. Coloss. 3, 1. Ps. 86, 1 14 Ps. 124, 2 20 Ioa. 2, 1 ) [*]( 1 possint PBL metum aC 2 sit scriptum (scriptum s. u. m3) P, scriptum om. L autem] ante te X, a te B, a F et (tremona sicf) On 3 montis FOV occupabit a et (b ex u) EG occupauit cet. 4 poterint et seruant X 5 me igitur X 6 profundumJ fundum Cπχ 10 quo (om. modo) PL 11 ut 8. u. m2 P, om. L 13 sedit X 17 constitutos V (o alt. ex u) Cπχ constitutis Pml aBL constitutus Pm2 FO dies iudicii PBL uenit PBL te inuenit aC 18 quid P (s 8. d) L positus x 20 recedat P (recidat m3) aL recedat X (recidat m2 it) accedat X 21 rahab 0f et (h s. u.) rc raab cet. 22 genitalibuB P (gentilibus corr.) L gentibus ay ihus (s s. u. m3) P )

410
exploratoribus, qui ad corripiendos eos missi fuerant, occidissent. tectum ergo sublimis est mentis officium animaeque [*]( B ) fastigium, quo nuda corporis operitur infirmitas. unde mihi uidetur etiam paralyticus ille idcirco esse sanctus, qui a quattuor iuuenibus demissus e tecto est, quia quattuor adminiculo uirtutum. prudentiae fortitudinis temperantiae atque iustitiae, ad pedes Christi alta quadam se ratione subiecit. nihil enim excelsius humilitate, quae tamquam superior nescit extolli, quia nemo id adfectat quod infra se iudicat.

Sed quoniam in iudicio uersamur, non digrediamur a tecto[*](. C ) [*](17,31) ne dum uasa quae in domo sunt cupimus auferre, capiamur. non enim in omni domo sunt uasa aurea et argentea, sed in plerisque sunt lignea, nec omnis domus plena; sunt enim et uacuae, quas nouit propheta, qui dixit: quid factum est tibi nunc quia ascendisti in domus uacuas? inpleta est ciuitas clamantium. et subiecit: omnes principes tui fugerunt, quicumque in te uulnerati sunt, et ad perfidiam de fide lapsi sunt. uulneratus est Sabellius, uulneratus est [*]( D ) Ualentinus. uulneratus est Arrius; in domo enim uacua sunt repperti.

uis domum uidere plenam? sequere Petrum, cum esuriret, ad domus superiora gradientem. ibi agnouit mysterium ecclesiae congregandae, ut gentilem populum non iudicaret inmundum quem fides ab omni possit mundare contagio. uasa autem de luto sunt, ergo uas corpus est. et ideo caue ne desiderio [*]( 4 Marc. 2, 8 sq. 12 II Tim. 2, 20 14 Esai. 22, 8 sq. 20 Act. 10, 9 sqq. ) [*]( 1 occidissent (m2 occiderentnr) P occisi essent x 8 fastidium X 4 quia a PB 5 IIII PLπ (bis) dimisaus aCXy et (m2) P e (de m2t P 9 infra PFγΟπ intra cet. (nescio an recte) 12 et om. X, atque C sed et (et s. u. m3) P 13 omnes ET et (e ex i m2) Pf plenae P (ae ex a m2) aEfT (in plenae fortasse latet plena est) 14 quod y 15 qui aX ascendistis aBC (s alt. eras.) impletae sunt ciuitates X 17 a perfidia P (i alt. s. u.; ad perfidiam m2) BL 18 ualentius P (m2 -inns) L 21 domoB FOV 23 fidem P (8 8. m̩ m3) L ab omni possit aX posset (possit B) ab omni PBCLX contagione Cy autem] ergo PBL )

411
corporis praeclara mentis studia derelinquas. si Petrus non [*]( E ) accepit mysterium in inferioribus positus, tu quemadmodum accipies? ille accepit, quia ascendit, ut euangelizaret dominum, passionem corporis non timeret.

Ergo qui in tecto est non descendat et qui in agro [*](17,31) est non reuertatur retro. unde intellegam quid sit ager, nisi ipse me doceat Iesus dicens: nemo mittens manum in aratrum et respiciens retro aptus est regno caelorum? otiosus in uilla sedet, laboriosus in agro seminat: debilis ad [*]( F ) focum, fortis ad aratrum. bonus odor agri; odor enim Iacob odor agri pleni. ager plenus est florum, plenus est fructuum diuersorum. ara igitur agrum tuum, si uis dirigi ad dei regnum. floreat tibi bonorum seges fecunda meritorum. sit uitis abundans in lateribus domus tuae et nouella oliuarum in circuitu mensae tuae. dicat anima tua Christo fertilitatis suae iam conscia et seminata dei uerbo, spiritalibus quoque [*]( 1481 A ) inarata culturis: ueni. frater meus, exeamus in agrum, ille respondeat: introiui in hortum meum, soror mea sponsa: uindemiaui myrram meam. quae enim melior quam fidei uindemia, qua resurrectionis fructus reconditur, qua perpetuae laetitiae fons rigatur?

itaque cum respicere prohibearis, multo magis redire prohiberis et tollere tunicam; conperisti enim quod ei qui tunicam te petierit remittere debeas et pallium. ergo directus ad dei regnum opes et patrimonium [*]( B ) non requiras. noui et aliam scriptam tunicam, de qua nos [*]( 7 Luc. 9. 62 10 Gen. 21, 27 13 Ps. 127, 3 17 Cant. 7, 11 18 Cant. 5, 1 23 Matth. 5, 40 ) [*]( 2 situs aX quēammodum (d s. m pr.) P quaeammodum L 3 quia X qui cet. 6 quid P (d a. «. m2) CE qui cet. 8 ad (s. u. m2) regnum P regnum( -o m2) Y 9 sedet] eed X 16 iam suae aC aemina X (-nata m2 πV) 17 exarata PBL 19 uinde∗∗∗∗ (miaui s. ras. m2) P myrra mea BL 20 quam fidei uindemia] haec praeter demia in ras. P qua] quare (re exp. m2) P 21 qua* (e eras.) P quae x fonte EIT 25 nouit CXx alia CFOV scribtam P scripturam Eml GT scriptura CrX tonicam αΕFGγΤm1 V )

412
hortatur apostolus, ut exspoliantes ueterem hominem cum actibus eius induti nouum superioris tunicam non requiramus erroris. unde et illa ait: nocte exui me tunicam meam, quomodo induam eam? quod non solum renuntiare peccatis, sed etiam memoriam omnem debeas actus superioris abolere. denique Paulus superiora obliuiscens culpam exuit, paenitentiam non omisit.

et ideo dominus memores inquit [*]( C ) [*](17,32) estote uxoris Loth, quae ideo quia respexit retro perdidit naturae suae munus; retro enim Satanas, retro Sodoma. quapropter fuge intemperantiam, declinato luxuriam. et ut cognoscas quia non omnes possunt fugere in montem, recordare quia ille qui se ueteribus studiis non reflexit — Sodomam enim ante delegerat — ideo euasit, quia peruenit ad montem, illa quae infirmior fuit, quoniam ad posteriora respexit, nec mariti [*]( D ) adiuta suffragio ad montem peruenire potuit, sed remansit.

In illa nocte erunt duo in lecto uno, unus [*](17,34) adsumetur et alius relinquetur. bene noctem dixit, quia antichristus hora tenebrarum est, eo quod pectoribus hominum tenebras offundat, cum dicat se esse Christum, exsurgentibus pseudoprophetis, qui adserant nunc in desertis legum degere, ut uagae errore opinionis inludant nunc in penetralibus, ut [*]( E ) qui audierint praecelsae nomine potestatis artentur. Christus [*]( 1 Colos. 3, 9 sq. 3 Cant. 5, 3 6 Philipp. 3, 13 8 Gen. 19, 26 8 I Tim. 5, 15 12 Gen. 13, 10 13 Gen. 19, 30 20 Matth. 24, 24 et 26 sq. ) [*]( 1 ante ut add. dicens CLχ 2 induti PBLyx indute FV induite 0 et (induete m2) C indutie a superioris istam tunicam aET 4 induam (m in ras.) E induar PL ∗eam P 5 omnes P (-ê corr.) L (in B omnS add. in marg., debeas in ras.) superiores P (-is m3) L 6 scs paulus P (scs extra u. m2) L posteriora BG anteriora T 10 et utj et tunc P ut tunc Z cognoscas (e s. a m3) P 12 ae a BET et (a 8. u.) T sodoma BGL 13 diligerat aET et m2 P dilegerat X delerat L delegarat G 14 inferior PBL quoniam] quando FOV ad om. a 17 alius] unus L 19 esse se X, şesse se a 20 desertum X 21 uagi errorem y inludat P (-ant corr.) BL penetralibus PB (F?) penetrabilibus cet. 22 audierit P (-int corr.) BL praecelsae (e tert. s. u.) P )

413
autem sicut fulgur coruscans per uniuersum mundum luminis sui globos spargit et ideo nec in desertis uagatur nec aliquibus locis clauditur, quia caelum et terram ego conpleo dicit [*](17,24) dominus, sed luce fulgoris sui fulget, ut in illa nocte resurrectionis gloriam uidere possimus. quid igitur sibi uult quod ait:

duo in lecto uno et duae molentes et duo in agro, [*]( F ) [*](17,35) unus adsumetur et alter relinquetur? numquid iniquus deus, ut pares studiis et societate uiuendi atque indiscretos actuum qualitate meritorum remuneratione discernat? non ita est, sed pro actibus hominis remunerationis est qualitas. non ergo merita hominum copulae usus exaequat; nam et pater in filium et filius in patrem studio religionis insurgunt, quia non omnes quod adoriuntur efficiunt, sed qui perseuerauerit in finem hic saluus erit. tum deinde non forense obsequium, sed interiorem dominus rimatur affectum; neque enim si iuste offeras et non iuste diuidas, acceptum est sacrificium deo. ergo ex uno strato — est enim stratum infirmitatis humanae, [*]( 1482 A ) quia scriptum est: uniuersum stratum eius uersasti in infirmitate eius — unus relinquitur, alter adsumitur. qui adsumitur rapitur obuiam Christo in aera, qui autem relinquitur inprobatur.

duae molentes in pistrino. sensus quidem est [*](17,35) quod hi significari uideantur qui ex occultis alimenta quaerant et in apertum ex interioribus proferant. sed tamen quid molant istae mulieres requirendum est, nisi forte quod legimus in Esaia: [*]( B ) si adferatis similaginem, uanum est, ut similago sit quae a molentibus offeratur. discutiamus ergo quae molant quidue [*]( 2 Uerg. Georg. I 473 Aen. III 576 3 Hier. 23, 24 11 Luc. 12, 53 13 Matth. 10, 22 15 Gen. 4, 7 18 Ps. 40, 4 19 I Thess. 4, 16 25 Esai. 1, 13 ) [*]( 3 laudibus P (clauditur m2) L impleo Cy 7 adsumitur P (-etur m2) BL relinquitur P (-etur m2) BL 8 indiscreta X et Cm2 indiscreto aC ml 10 hominum X 12 in patre a CFLOV 14 tunc PBEFLOT 16 acceptus P (-0 corr.) L 18 eius om. X, meum C 19 relinquetur .. adsumetur.. adsumetur (e ex i an).. relinquetur fLY et alter aC 22 hii P uidentur FO V 23 in aperto (et om.) X molent aX 25 similagines PL similagine a 26 a s. u. m2 P, om. L )

414
molant quidue pistrinum sit. et fortasse mundus iste pistrinum sit, in quo aptius reor quia humani corporis forma referatur, in quo anima nostra uelut quodam carcere includitur corporali, panem, si boni consulat, operatura caelestem. in hoc ergo pistrino uel synagoga uel anima obnoxia delictis triticum[*]( C ) molendo madefactum et graui umore corruptum non potest interiora ab exterioribus separare et ideo relinquetur, quia eius similago displicuit. at uero sancta ecclesia uel anima nullis maculata contagiis delictorum, quae tale triticum molit, quod solis aeterni calore sit torridum, quod deus quemadmodum noluit sic uestiuit et angeli ab omni purgamentorum labe mundarunt, bonam similaginem de penetralibus hominum deo offerens sacrificii sui libamenta conmendat. [*]( D )