Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Nec illud otiosum, quod sabbato passus est magno significans fore sabbatum, quo mors destrueretur a Christo. quodsi Iudaei sabbatum ita celebrant, ut et mensem et annum totum quasi sabbatum habeant, quanto magis nos resurrectionem [*]( D ) domini celebrare debemus! et ideo maiores tradidere nobis pentecostes omnes quinquaginta dies ut paschae celebrandos, quia octauae ebdomadae initium pentecosten facit. unde et apostolus quasi Christi discipulus, qui sciret diuersitatem esse temporum, scribens ad Corinthios aput uos inquit forsitan manebo et hiemabo et infra: manebo autem Ephesi usque ad pentecosten; ostium enim mihi apertum est magnum. itaque aput Corinthios hiemem agit quorum erroribus [*]( E ) angebatur, quod eorum circa dei cultum frigeret adfectus; cum Ephesiis pentecosten celebrat atque his tradit mysteria, relaxat animum, quia fidei cernebat ardore feruentes. ergo per hos quinquaginta dies ieiunium nescit ecclesia sicut dominica, qua dominus resurrexit, et sunt omnes dies tamquam dominica.

erit et alia dominica, qua dominicum corpus resurgat. nouit hanc Paulus, qui ait: uos autem estis corpus Christi et [*]( F ) membra ex membris. hoc enim corpus domini et ossa de ossibus eius capiti cohaerebunt, caput autem ecclesiae Christus. tunc ergo cessabit ieiunium, quoniam in perpetua iocunditate [*]( 1 Lnc. 23, 54 Matth. 27, 62 2 Leuit. 25, 10 sq. 9 I Cor. 16, 6 10 I Cor. 16, 8 sq. 19 I Cor. 12, 27 21 Ephes. 5, 23 ) [*]( 1 quod] qm E quo T ut G passus (pas in ras.) P magno G (o ex a) r et (Q s. 9) m3 P, m2 nV magna E (v 8. a m2) T 2 destruetur αχ 3 indI (s. m3 iudei) P iudaeis Cπ (s eras.) V 5 tradedere (i s. e pr. m3) P tradere L tradiderunt x 6 L P octauae ebdomade C octauae ebdomades a octauae ebdomadis Xy octo ebdomadae PL octo ebdomades B 7 d̩e̩ initium P faciant PL 9 et 12 chorinthios PL 10 efesi P 11 ostium (i ex e m2) P 13 frigesceret P (e pr. ex i m2, t 8. u. ml) L 14 efesiis P ephesis XL pentecoste x tradet P (-it m3) BLX (-it m2 π) 15 ardorem Pm2 X (in πV corr.) L PL Lu C 16 qua (a in ras.) P quia LX (qua corr. OKV) 17 et alt. om. CG 18 hunc P (a s. u m2) L 21 coherebunt capiti ET 22 iucunditate B ) [*]( 26* )

404
fatigatio cura lassitudo cessabit. tunc mors destruetur; nouissima enim mors destruetur. nam etsi cessauit in Enoch et [*]( 1477 AI ) non est inuenta in eo, destructa tamen non est; ille enim raptus est ut euaderet, Christus ut destrueret inmolatus est. et ideo bene dixit: ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? ergo in hac resurrectione iterum Christus tamquam suo resurget in corpore. beatus itaque qui habuerit partem in prima resurrectione; sicut enim primitiae dormientium Christus, sic tunc primitiae resurgentium ecclesiae sancti eius.

hoc mysterium Petrus scire[*]( BI ) non potuit. fortasse scierit de Enoch: quis tamen potuit mysterium absconditum in deo humana mente conprehendere? ueniat ergo dominus in meam animam, in meam mentem atque eam subiciat sibi, ut cum subiecta mens fuerit mea, dicam: non timebo mala, quoniam tu mecum es.

Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis [*](7,6) huic arbori mori: \'eradicare et iactare in mare\', et obaudiet uos. de grano sinapis supra dictum est, nunc de [*]( OI ) arbore mori est disputandum. arborem lego, non tamen arborem credo. nam quae ratio, qui profectus hic noster, ut arbor, quae laborantibus agricolis ferat fructus, eradicetur et mittatur in mare? licet hoc pro uirtute fidei possibile iudicemus, ut sensibilibus inperiis natura insensibilis obsequatur, quid sibi uult tamen etiam ipsa arboris species? legi quidem: pastor [*]( 1 I Cor. 15, 26 4 Gen. 5, 24. Sap. 4, 11 5 1 Cor. 15, 55 7 Apoc. 20, 6 9 I Cor. 15, 20 11 Coloss. 1, 26 14 Ps. 22, 4 18 1. VII 88. 176 sqq. 24 Amoa 7, 14 ) [*]( 1 cesaanit PBLX (-bit carr. PKV) 2 distruitur X 3 destrncta. (m eras.) P 4 destrueret et P (et exp. m2) L 7 resurget (i «. e alt.) P resurgit X 8 partem (a ex u m2) P 10 ecclesia et L ecclesia est et P 12 humanu (a 8. 9) P 13 mea anima P (M2 meft aninia) B mea mente P (meā mentfi m2) B 14 fuerit mens mea EfT mea mens fuerit X 16 dicetis (e ex i m3) P dicitis π 17 mori] om. PL moro C (item u. 19) 18 uos] nobis XF 19 moria (s del.) X nonj dum P (exp. et 8. m2 non) B 22 mari αΒπ maria X )

405
eram caprarum uellicans mora et puto prophetam [*]( D ) significasse nobis quod ex peccatorum grege peccator ipse conuersus sit, licet conueniat ut futurus propheta gentium fructum quaesisse uideatur in sentibus, cibum ex sentibus eruisse, decoloros et faetidos greges gentium, populos nationum in suorum scriptorum pascuis locaturus, ut spiritali refectione pinguescerent, ipse autem de peccatore conuerso lac spiritale mulgeret.

sed cum in alio euangelii libro de monte sit dictum, [*]( E ) cuius species nuda gignentium uitium olearumque ieiuna, infecunda messibus, apta latibulis bestiarum ferarumque cursibus inquieta extollentem se altitudinem nequitiae spiritalis uideatur exprimere, sicut scriptum est: ecce ego ad te, mons corrupte, qui corrumpis omnem terram, congruit ut hoc quoque loco opinemur id dictum, quoniam fides spiritum excludit inmundum, maxime cum arboris natura huic concurrat opinioni. nam fructus eius primo albet in flore, [*](F ) deinde iam formatus inrutilat, maturitate nigrescit. diabolus quoque ex albenti angelicae flore naturae et potestate rutilanti praeuaricatione deiectus taetro inhorruit odore peccati. en tibi [*](17,6) illud arbori mori dicentem: eradicare et iactare in mare, cum legionem eicit ex homine, in porcos transire permittit, qui exagitati diabolico spiritu se in maria demerserunt.

hic igitur locus hortatorius ad fidem docens moraliter etiam ea [*]( 1478 A ) quae solidata sunt fide posse dissolui. ex fide autem caritas, [*]( 8 Matth. 17, 19 9 Sanuet. bell. lug. 79, 6 11 II Cor. 10, 5 Ephes. 6, 12 12 Hier. 28 (51), 25 21 Lnc. 8, 30 aqq. 24 I Cor. 13, 13 ) [*]( 1 cabrarum (p 8. b m3) P 3 gentium propheta X fructus PBL 4 sernisse (s pr. eras., se s. u. m3) sed (d s. u. m3) P eruisse sed BX 5 decolores PLy 6 nutriturus X 8 dictum sit C 9 uitiorum P (or eras.) BL 10 latibulis P (lis in ras. m2) latibus L 12 sicut et PBX (et 8. u. PF) 16 fructus eius (ius in u. ult. m3) P fractu se L albet] habet y, 18 potestate P (tes in ras., tate s. u.) post BL 20 illud X illum X erit illud cet. arboris PL dicentem aCX dicenti ET dicente P (-is m3) BGffL 21 eicit aCX eiecit cet. 22 in m2 in mg. P 23 horta*torius (r eras.) P 24 solida PBL )

406
ex caritate spes et rursus in se sancto quodam circuitu refunduntur.

Sequitur ut nemo in operibus glorietur, quia iure domino [*](17,7 sqq. ) debemus obsequium. nam si tu non dicis seruo aranti aut oues pascenti: transi, recumbe — ubi intellegitur quia nullus recumbit, nisi ante transierit; denique et Moyses ante transiuit, ut magnum uisum uideret — si ergo tu non solum non dicis [*]( B ) seruo tuo: recumbe, sed exigis ab eo aliud ministerium et gratias ei non agis, ita nec in te patitur dominus unius usum esse operis aut laboris, quia, dum uiuimus, debemus semper operari.

ergo agnosce esse te seruum plurimis obsequiis [*](17,10) defaeneratum. non te praeferas, quia filius dei diceris — agnoscenda gratia, sed non ignoranda natura — neque te iactes, si bene seruisti, quod facere debuisti. obsequitur sol, obtemperat [*]( c ) luna, seruiunt angeli. uas gentium electus a domino non sum inquit dignus uocari apostolus, quia persecutus sum ecclesiam dei. deinde alibi nullius se ostendens conscium culpae subiecit: sed non in hoc iustificatus sum. et nos ergo non a nobis laudem exigamus nec praeripiamus iudicium dei et praeueniamus sententiam iudicis, sed suo tempori, suo[*](17,16 sq. ) iudici reseruemus. posthac reprehenduntur ingrati atque ita demum ad tractatum futuri uenitur iudicii.

[*](17,31 sq. ) In illa hora qui fuerit in tecto et uasa eius in domo, [*]( D ) ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro.