Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

quae si altius consideretur, admiranda signat mysteria. Hiericho enim figura istius mundi est, m quam de paradiso, hoc est de Hierusalem illa caelesti eiectus Adam praeuaricationis prolapsione descendit, hoc est [*]( F ) de uitalibus ad inferna demigrans, cui non loci, sed morum mutatio naturae suae fecit exilium. longe enim mutatus ab illo Adam, qui inoffensa beatitudine fruebatur, ubi in saecularia peccata deflexit, incidit in latrones, in quos non incidisset, nisi his mandati caelestis deuius se fecisset obnoxium. qui sunt [*]( 21os.2,lsqq. 61os.6,20 91os.1,16;2,lsqq.;6,17sqq. 14 los. 6, 25 18 Gen. 3, 23 Hebr. 12, 22 19 Augustinus contra aec. M. resp. II 15, IH 56. 178. 187. 205. 213, IIII 10. 23. 64. 67. 94. 114, V 20, VI 14 21 Uerg. Aen. II 274 ) [*]( 1 ferro a. M. w3F, OM. L posset PBL 2 rahab ACO raab cet. 3 stmxit A, instraxit cet. 4 et (s. <*. m3) abecondit P 9 eTploratores A (ea a. M. m3) mC\' 10 religionem (m ex s m3) A eacerdos... religionis a. M. m3 A periculum (p w ras.) P 11 in s. M. F ante iste add. ihs AC et N. M. m2 a magis fidem A (m3) X 12 meretricis (re 8. M.) F quam a. M. P 13 sacerdotis (ie .c e m3) Απ F 17 ammiranda A iericho A 20 ad OM. X infirma PBL demigrans (s s. M.) F 23 deRaxit PL quo A 24 hiis (h acp. m2j A )

313
isti latrones nisi angeli noctis atque tenebrarum, qui se nonnumquam transfigurant in angelos lucis, sed perseuerare non possunt? hi ante despoliant quae accepimus indumenta gratiae [*]( 1428 A ) spiritalis et sic uulnera inferre consuerunt; nam si intemerata quae sumsimus indumenta seruemus, plagas latronum sentire non possumus. caue ergo ne ante nuderis, sicut Adam ante nudatus est mandati caelestis custodia destitutus et exutus fidei uestimento et sic letale uulnus accepit, in quo omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens uulnera eius acerba curasset.

non mediocris iste Samaritanus, [*]( 10, 31 sq. ) qui eum quem sacerdos, quem leuita despexerat, non etiam [*]( B ) ipse de?pexit. nec uocabulo sectae despicias quem uerbi interpretatione mirabere; Samaritani etenim uocabulo custos sign!ficatur. hoc habet interpretatio. quis est custos nisi ille de quo dictum est: custodiens paruulos dominus? itaque sicut Iudaeus alius in littera, alius in spiritu, ita et Samaritanus alius foris, alius in occulto. hic ergo Samaritanus descendens — quis est, qui descendit e caelo, nisi qui ascendit in caelum, filius hominis qui est in caelo? — uidens semiuiuum, quem nemo potuerat ante curare, sicut [*](c ) illa quae fluxu sanguinis profluens in medicis erogauerat [*](10,33) omne patrimonium suum, uenit secus eum, hoc est: factus conpassionis nostrae susceptione finitimus et misericordiae conlatione uicinus. [*]( 1 U Cor. 11, 14 6 Augustinus contra M. Pelag. I 3, 10 (caue ...10 CMr<MM<) 7 Gen. 3, 7 15 Psalm. 114, 6. Rom. 2, 28 sq. 18 Yoh. 3, 13 (cf. loh. 6, 83) 21 Luc. 8, 43 Matth. 9, 20 ) [*]( 2 angelos (an 8. M.) A 3 hii PEGTX (t alt. eras. JF) ante (N. m2 aatem) A autem aC dispoliant ΑγLX 6 ante post Adam om. Augustinus 7 exsutus A 8 accepit (ex a. ac m.3) A, (ł excepit N. M.) C, excepit X 13 uarrabere (in mg. m3 al. mirabere) A mirabere (is a. e aM. m2) E miraberis JP-L miraQeris (ue eras.) C 14 et quis est jPZ 16 iudaeos A 17 alius foris ... samaritanus add. m3 A hic] bis <t is FOV 18 ante qui add. scilicet PL de A (d 8. M. m3) αΧχ nisi ΑαΒCΧχ. et cet. 19 quis (s eroN) P 21 illam E Nma] cursu PL 22 est post factus add. PBLCFπ)

314

Et alligauit uulnera eius infundens oleum et uinum. [*](10,34) multa medicamenta med]cus habet iste, quibus sanare consueuit. [*]( D ) sermo eius medicamentum est. alius eius sermo constringit uulnera, alius oleo fouet, alius uinum infundit: constringit uulnera austeriore praecepto, fouet remissione peccati, sicut uino conpungit denuntiatione iudicii.

et inposuit inqmt in iumentum suum. audi quomodo te inponat. hic peccata nostra portat et pro nobis dolet. et pastor inposuit ouem lassam super umeros suos. homo enim iumenti [*]( E ) similia factus est et ideo supra iumentum suum nos inposuit, ne nos essemus sicut equus et mulus, ut per nostri corporis adsumtionem infirmitates nostrae carnis aboleret. denique duxit nos in stabulum, qui eramus iumenta.

est autem stabulum, in quod fessi longo itinere succedere solent. duxit itaque in stabulum dominus, qui suscitat a terra inopem

et do stercore erigit pauperem, et curam egit, ne [*](10,34) aeger ea quae acceperat nequaquam praecepta seruaret. sed [*]( F ) non uacabat Samaritano huic diu in terris degere: redeundum erat eo, unde descenderat.

itaque altero die — quis est iste alter dies nisi forte ille dominicae resurrectionis, de quo dictum [*](10,35) est: hic est dies, quem fecit dominus? — protulit duos [*]( 7 Esai. 53, 4 SLac.15,5 9 Ps. 48, 13 HPs.31,9 15 Ps. 112, 7 21Ps.ll7.24 ) [*]( 1 uinum et oleum X 3 eat] eius X 5 austeriori -X 9 supra AX iumentis X iumento PBL 11 equus (u alt. s. M. m3) P . ut] et (v a. e m3) P 12 inBrmitatea (-em w3) A 13 quia P 14 in om. χ quo .P.BLAy defessi X 16 eregit JY 17 post \' seruaret add. A M.3 cet. (c/..?75. 22 sq.): in quo (in om. FOF; quo K) agnonit (cognonit y) asina (a alt. ex us C) praesepe (praesepiam aX) dni sui. his addunt A m3 otC et abi de terra inopes soacttantur et de stercore pauper erigitur (eregitnr A). certe abi greges clauduntur agnorum ne frementibus ad caulaa rapacibus lupis facilis m ouilia (obilia A) sit incareas (ingresaas a 19 ante erat add. enim FOV qui OV altera C 20 ille ow. PB 21 sic protulit A )

315
denarios et dedit stabulario et ait: curam illius habe.

qui sunt isti duo denarii nisi forte duo testamenta, quae [*]( 1429 A ) imaginem in se habent aeterni regis expressam, quorum pretio uulnera nostra curantur? redemti enim sumus pretio sanguinis, ut ultimae mortis ulcera uitaremus.

hos ergo duos denarios, licet horum quoque librorum quattuor formas non absurdum sit intellegere, accepit stabularius. qui? ille forsitan qui ait: et aestimo ut stercora, ut Christum lucri faciam, quo curam haberet hominis uulnerati. stabularius itaque ille [*]( B ) est qui dixit: misit me Christus euangelizare. stabularii sunt illi quibus dicitur: ite in orbem uniuersum et praedicate euangelium uniuersae creaturae et qui crediderit et baptizatus fuerit, hic saluus erit, saluus utique a morte, saluus a uulnere quod infixum est a latronibus.