Expositio Evangelii secundum Lucan
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
ubi sunt Arriani, quibus non placet filius, in quo conplacuit pater? hoc non ego dico neque hominum quisquam . loquutus est; neque enim per hominem deus neque per angelos neque per archangelos, sed ab ipso patre uox de caelo missa signauit. deinde alibi idem pater repetit dicens: hic est filius meus dilectus, in quo conplacui; ipsum audite, dicentem utique audite: ego et pater unum sumus. qui ergo filio non credit non credit patri. testis est ille de filio. si [*]( B ) dubitatur de filio, paterno non creditur testimonio. deinde cum dicit: in quo conplacui, non aliena in filio, sed sua laudat. quid est enim dicere: in quo conplacui nisi quia omnia quae habet filius mea sunt, sicut filius dixit: omnia quae habet pater mea sunt? indifferentis enim diuinitatis potentia non secernit inter patrem et filium, sed unam patri filioque participat potestatem. credamus patri, cuius uocem elementa [*]( C ) sonuerunt, credamus patri, cuius uoci elementa obsequium praestiterunt. credidit mundus in elementis, credat in hominibus; credidit in exanimis, credat in hominibus; credidit in mutis, credat in loquentibus; credidit in his quae non habent [*]( 1 Matth. 3, 17 6 Matth. 17, 5 8 Ioh. 10, 30 13 Ioh. 16, 15 16 Hier. 50, 42 ) [*]( 2 arriani P (r pr. 8. u. m3) ariani L 8 ego non B et (siglis // add.) C quisque T 4 loquutus AFitV locutus cet. enim PFL, om. cet. 5 neque per archangelos om. P, ante neque per angelos ponit L patre (re in ras. 3 litt.) P 6 deinde s. u. m3 A 7 audite om. X, audi X 9 filium y non credi I dit P patre (i 8. e) a patrem L 10 paterno (no 8. w.) P patris aBG credatur (om. non) X 11 sua FO suam πV 18 quae habet filius mea sunt] quae habet filius et pater habet X sicut filius diiit] sicut filius B sicut et quae patris sunt filii sunt? filius dixit X 14 indifferentis T (is in ras.) indifferentes X (-is corr. 1: et, in quo i ens 8. entis V) indifferentiis T 15 patris X (filiique corr. K) 16 credamus... sonuerunt om. G uocem B (em in rat.) F (in mg. m2 uoci) uoce ErL uoci * 17 sonuerunt... elementa om. a patri] fort. filio; cf. Luc. 8, 24 fq. 18 prebuerunt P praebuerunt L 19 credidit (di pr. s. u. m2) P credit G in mutis... credidit om. a 20 eloquentibus A (cf. Marc. 7, 37) credidit... sensum om. P quae] qui OkV ) [*]( XXXII. Ambr. para 4. ) [*]( 7 )
Et ipse Iesus erat incipiens fere annorum XXX, qui [*]( 1313 D ! ) [*](3,23) putabatur esse filius Ioseph. de generationibus dicturi, quarum nonnullam uidemus in euangelio secundum Matthaeum uel in hoc, cuius interpretationem habemus in manibus, esse distantiam, quoniam non est credibile aduersantia sibi sanctos uiros potuisse dicere, de gestis praesertim domini salutaris quanto studio possumus non dixisse eos discrepantia [*]( E ) demonstremus.
et primum omnium neminem mouere debet quod ita scriptum est: qui putabatur esse filius Joseph. bene enim putabatur, quia natura non erat, sed ideo putabatur, quia eum Maria, quae Ioseph uiro suo erat desponsata, generauerat; sic enim habes: nonne hic est filius Ioseph fabri? diximus supra qua ratione per uirginem, diximus etiam qua ratione per desponsatam et quare census tempore nasci uoluerit dominus salutaris: non alienum etiam uidetur ut qua [*]( F ) ratione fabrum patrem habuerit declaremus. hoc enim typo eum patrem sibi esse demonstrat, qui fabricator omnium condidit mundum iuxta quod scriptum est: in principio fecit [*]( 1314 D ) deus caelum et terram. nam etsi humana non sunt conparanda diuinis, typus tamen integer est, quod pater Christi igni [*]( 6 Matth. 1, 1 sqq. 15 Matth. 13, 55 21 Gen. 1, 1 23 Matth. 3, 11 ) [*]( 1 credat m2 ex credidit P 2 consequuti AFV consecuti cet. EX- PLICIT LIB I. INCIPIT II P EXPLICIT LIBER PRIMUS. INCIPIT LIBER SECUNDUS L (qui add. DE EUANGL LUCAE) B et (LIBER PRIMUS om. x) X EXPL. DE EUANGELIO SEC LUCA LIB. II INC. LIB. III A DE EUANGELIO LIBER n EXPLICIT INCIPIT EIUSDEM LIBER TERTIUS a FINIT. LIBER SCDS INCIP LIB TERTIVS C EX- PLICIT LIBER SECUNDUS INCIPIT LIBER TERTIUS X 4 XXX APLχ triginta cet. 9 gestis] generationibus X saluatoria Ay 12 esse om. G 13 enim] ait PL qui APB 14 disponsata Ax et (deep. m2) V 19 declaramus (e 8. 9 m3) P declaramur L 23 igne PLπχ et (e ex i m2) V )
Cur autem Ioseph magis quam Mariae generatio describatur, [*]( E ) cum Maria de sancto spiritu generauerit Christum et Ioseph a generatione domini uideatur alienus, dubitare possemus, nisi consuetudo nos instrueret scripturarum, quae semper uiri originem quaerit. sic enim habes: Phares fuit filius Iuda principis tribus. hic generauit Esrom et Esrom generauit Aram et Aram generauit Aminadab et Aminadab generauit Naasson et Naasson generauit Salmon et Salmon generauit Boos et Boos generauit Obed et Obed [*](F ) generauit Iessae et Iessae generauit Dauid. uiri enim persona quaeritur, qui etiam in senatu et reliquis curiis ciuitatum generis adserit dignitatem. quam deforme autem, si [*]( 1315 A ) relicta uiri origine origo feminae quaereretur, ut uideretur patrem non habuisse ille totius mundi populis praedicandus! [*]( 2 Matth. 3, 10, Luc. 3, 9 8 Euseb. Quaest euang. 224, 21 (277, 26) 10 Matth. 1, 3-6 ) [*]( 1 tamquam (t 8. u.) bonos (u 8. o alt.) A 2 securim aEnTV secures T 3 rigida (i pr. m2 ex e) P 4 omnem AaFGL et (m exp.) πV genua humanum X 5 mysteriorum FKV martyriorum (8. a* mysteriorum) C firmare C 6 discribatur X describitur C 7 spu sco LXX generauit F (in mg. m2 generauerit) 0 et (-uerit m2) V xpm generauit Y ioseph (h 8. u.) P 10 iudae X principes A princeps X 11 tribu X (-us m2 itV) hesrom (pr.) PaL et om. X hesrom (alt.) PaLz 12 haram (bis) PaL taram (t a. u. m2) A et alt. om. Oit genuit Gj 13 naasson (pr.) Pa nasson (post a 8. u. m2 a, supra add. e) A nason Gy naason cet. et om. X naasson (alt.) Pa naesson (a a. e m2) A nason Gy naason cet. genuit salmon PX 14 genuit booz L boos (bis) ABCX (booz corr. FV) bohos P (oz 8. 9? m3) booz cet. obed (bis) AB *obet P (om. et) obeht FGт obeth cet. 15 Iessae (bis) Bcripsi, iesse libri, cf. p. 103, 20 16 et 8. u. m3 A curis Gf 18 origine (i alt. ex e m2) P originem (m del.) OKV ) [*]( 7* )
sed etiam alibi diuerso ordine generationem doceamus esse decursam, ne hic quoque euangelistae discrepare uideantur, qui ueterem ordinem sunt secuti. sic enim habes: fuit homo ex Arath, et nomen eius Elcana, filius Hieremiel, filius Heli, filius Ozi. uides et a patribus ad filios et a filiis ad [*]( B ) patres originis descriptionem uetere more contextam, uides ubique familiam per uirorum generationes esse decursam: noli mirari si Matthaeus ab Abraham usque ad Ioseph, Lucas a Ioseph usque ad Adam et deum generationum ordinem percucurrit. noli mirari quod Ioseph origo descripta est. etenim secundum carnem natus usum debuit sequi carnis et qui in saeculum uenit saeculi debuit more describi, maxime cum in Ioseph origine etiam origo sit Mariae. nam cum uir iustus [*]( C ) fuerit Ioseph, utique ex tribu sua et ex patria sua accepit uxorem nec potuit iustus facere contra id quod lege praescriptum est. sic enim habes quia unusquisque in hereditatem tribus suae patriae adhaerebunt filii Israhel nec de tribu ad tribum transibunt et omnis filia, quae habet hereditatem tribuum filiorum Israhel, uni ex populo et ex tribu patris sui erit uxor. itaque et census tempore ascendit Ioseph de domo et de patria Dauid, ut profiteretur cum Maria uxore sua. quae [*]( D ) [*]( 3 Eeg. I 1, 1 13 Enseb. Quaest. euang. 224, 27 16 Nam. 1, 4 18 Num. 36, 6—8 20 Luc. 2, 4 sq. ) [*]( 1 ordinem (m eras.) P 4 arad A elcana A helchana (h alt. s. u. m3) P elchana ax helcana cet. ieremiael A iheremel P hieremel L iheremiel u ieremihel EGT ierimiel BCj hierimiel cet. 5 heli (in ras.) F eli A ozi (». m3 al. zoi) A zoi P 6 patrea] patris A origines A discriptionem X (descr. m3 0, m2 u) describtionis (em 8. is m2) P uetere A ml P ueteri A m2 cet. 8 lucas a ioseph 8. «. m3 A 9 usque om. ad AB ad deum a percucurrit P (cu pr. 8. u.) y (cu pr. del. m2) praecucurrit BL percurrit X 10 discripta X (descr. m3 0) 12 discribi FttV in APEyT, om. cet. 13 ioseph (h 8. u.) P originem X (m expo V, origo m3 0. m2 π) origo C 14 et] uel (in mg. m3 et) A 15 poterat L perscribtum A perscriptum G praeceptum B 16 hereditate ABX 17 tribus suae] sua et tribu. A suae (om. tribus) B filii (i tert. 8. u.) m3 P, m1 π 21 et de] de BC )
Cognata quoque Mariae inducitur Elisabet, primo quod omnes Iudaei cognati, quemadmodum et apostolus docuit dicens: optabam enim anathema esse ipse pro fratribus meis cognatis secundum carnem, qui sunt Israhelitae. cognatae ergo, quia ambae Israhelitae erant, simul et cognatae, [*]( E ) quia ambae erant ex tribu Iuda. didicisti ex tribu Iuda Mariam, disce et Elisabet. nam exsurgens Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in ciuitatem inquit Iudae et intrauit in domum Zacchariae. cum enim iuxta tribus suas Moyses habitare unumquemque praescripserit, utique cum in ciuitate Iudae manserit, erat et in tribu Iuda, maxime cum ex genere Elisabet fuerint sacerdotes, quorum deus portio est. simul quam pulchrum, ut cum illa praenuntium Christi, [*]( F ) Christum ista generauerit et altera de sancto spiritu conceperit, altera sancto repleta spiritu prophetauerit, secundum carnem quoque uideantur fuisse cognatae quae secundum deum spiritalis cognationis consortio non carebant! quodsi omnis feminae caput uir secundum sanctum apostolum et sunt duo in carne una secundum legem diuinam, utique hi qui una caro erant et unus spiritus qui poterat fieri ut uiderentur patriam et [*]( 3 Luc. 1, 36, Euseb. Quaest. euang. 224, 47 5 Rom. 9, 3 sq. 9 Luc. 1, 39 sq. 11 Num. 2, 2 13 Deut. 18, 6 14 Deut. 18, 2 19 Ephes. 5. 23, Euseb. Quaest. euang. 225, 34 20 Gen. 2, 24 ) [*]( 2 patriae (e eras.) A 4 omnia X (-es corr. πV) et] te PLX 5 ipse esse LX 6 cognati P (-tę corr.) FO 8 tribum (m eras.) P 9 et 8. u. A, om. X 10 ciuitate A 11 iudae A (ae ex a) y iudaee (e exp. m2) P iudaeae uel iudeae cet. domo P 12 praescripserat L et (i 8. a alt.) m3 P, m2 T 13 ciuitatem PL iudae ABCx iudee (e exp. mZ) P iudaeae uel iudeae cet. 14 ex s. u. m3 A 16 ista A illa cet. spu aco x 17 completa (conpleta tt) om. sancto X 18 uidentur B quam (8. m2 i quae) P spiritales AF et (-is m2) OV 19 cognationes F et (-is m2) OV omnes ΑαFγ et (-is mZ) πV 21 hii PG et (i alt. eras.) V erant (n 8. u. m3) P 22 qui P (eras.) T (8. m2 quomodo) quin aX (n del. OV, quomodo C )
Cur autem sanctus Matthaeus ab Abraham generationem enumerare coeperit Christi, sanctus nero Lucas a Christo usque ad deum perduxerit explanandum uidetur. sed prius cur sanctus Matthaeus, cum ab Abraham coeperit generationis ordinem, non ita posuerit: <liber generationis Abrahae\', sed: liber [*]( B ) generationis Iesu Christi, fili Dauid, fili Abraham et cur hos duos potissimum nominauerit nequaquam praetereundum puto. non enim otiose fidelissimi auctores generis eliguntur, ut intellegamus quod in ipsa generatione carnis spiritalis magis successio requiratur; duo sunt enim isti uiri, in quos manauerunt promissa diuina.
prior Abraham, qui ante Moysi legem et ante populum Iudaeorum propria derelinquens, [*]( C ) cognoscens deum meruit fidei testimonium, quia credidit deo et reputatum est ei ad iustitiam, qui etiam a deo accepit oraculum dicente sibi: exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam tibi monstrabo, et faciam te in gentem magnam et benedicam te et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus, et benedicam benedicentes te et maledicam maledicentes te, et benedicentur in te omnes tribus [*]( 2 Luc. 1, 32 7 Euseb. Quaeat. euang. 226, 36 (268, 17) 11 Matth. 1, 1 18 Gen. 12, 4 19 Gen. 15, 6 21 Gen. 12, 1-3 ) [*]( 1 diuisa FO accidit APL gabriel A 2 praenuntiauerat a (i 8. a tert.) ΕγLπΤ dt.s AL d§ cet. 4 mansisse X (8. m2 manaase V) discimus ed. Rom. dicimus libri 7 ab om. V 10 ab BCχ. 8. u. m2 TV, om. cet. 12 generationis om. X fili pr.] filii X et (i tert. 8. u.) m2 B, ml n fili alt.] filii LX et (i tert. 8. u.) m2 PB, ml w 14 fidelissimi (i ult. ex a m2) P 18 moysen X (i 8. en m2 n; ante post moysen s. u. m2 add. V) 19 et cognoscens X 20 quia LX (a eras. V) 21 meruit X 22 post tui add. et uade aLx 23 monstrauero X )
Dauid quoque merito et ipse auctor generis declaratur, quia cum iureiurando responsum quod ex ipso secundum carnem Christus futurus esset accepit; sic enim scriptum est: iurauit dominus Dauid ueritatem, et non paenitebit eum: ex fructu uentris tui ponam super sedem meam et alibi: semel [*]( E ) iuraui in sancto meo, si Dauid mentiar; semen eius in aeternum manebit, et sedes eius sicut sol in conspectu meo et in Paralipomenis: et erit cum conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de uentre tuo, et parabo regnum eius. ipse mihi aedificabit domum, et erigam sedem eius in saeculum. ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et misericordiam meam non dispergam ab eo, sicut dispersi ab his qui ante te fuerunt. per Esaiam quoque idem dominus deus generationem domini [*]( F ) reuelauit dicens: exibit uirga de radice Iessae et flos ex [*]( 4 Euseb. Quaest. euang. 232, 34 (274, 19) 7 Ps. 131, 11 0 Ps. 88, 36 sq. 12 Paralip. I 17, 11-13 20 Esai. 11, 1 aq. ) [*]( 1 ergo A igitur eet. sacrosanctae ABC sacrosanctum cet. 2 oraenlo (o alt. ex um) P esse primo X 3 is] his F et (h eras.) POizV; auctor his G instaurator π 4 aulae ecclesiae LX responsioncm AB 5 quia] qui P responsum accepit (om. deinde accepit) A 7 iurauit (b 8. u alt.) A 8 ueritatem om. C ex] et de Εγ T9 meam] tuam ed. Rom.; ef. lib. III 8. 42 10 uerba inde a semen usque ad es tu (p. 122 u. 14) desunt in A, in quo infra in mg. folii 21° m. saec. XV haec adscripsit: hic dificiOt qnt\'ni III. interciderunt utro quaterniones duo 11 sedis X (-es corr. itV) 12 paralipomenis (on 8. is m2) E paralipomenon C paralipiminonis OV paralipomononie F paralipominonis L paralippemenon « n 13 tui ay, om. cet., cf. ήμἐραι aoo et p. 105 u. 5 dormies B 15 aedificauit FGrOV 16 patre aL 17 disperdam X 18 te om. COrt, 8. «. G 20 exiet XX; cf. p. 54, 14 uirga χ fios cet. iessę PB iesse cet. ex] de BG )
Omnia conuenire de Christo euidentibus signatur oraculis. nec posse diuinae fructum potentiae ad Salomonis gratiam deriuari, qui Dauid filius fuit, cuius finis haud dubie [*]( B ) cognoscitur; finis enim fuit regni Salomonis et pacis, ut Regnorum lectionibus demonstratur. unus est Christus, cuius regnum non habet finem. deinde nullis Salomon gentibus imperauit, Christus [*]( 2 Essi. 11, 10 4 Esai. 9, 6 18 Euseb. Qaaest. euang. 275, 14 21 Reg. III 11, 44 23 Luc. 1, 33 ) [*]( 1 radice eius EyT et (eius s. u. m2) n aacendit FLOV et (-et m3) P, (m2) B requiescit P (-et m3), B (-et m2) supra aB super (corr. snpra) P dni BELT 3 iessae P (a exp.) B iesse cet. eisurgit X (-et m2 V) 8 est s. u. P et (ex erit) B erit Cχ 10 interpretatione αΒΕγ Tinterpretationem cet. eo 8. u. G, dõ aX 11 homines B esse BX (-et m2 V) 13 factus X (a 8. us m2 V) qst om. B 14 alt. consiliarius om. aX 15 meus (s. m2 t deus) V princeps et pacis X 17 supra pr.] super X supra ale.] super Вγ 19 solomonis Pa 20 haut (h 8. u. m2) P 21 solomonis ac salomonis ra ex o) PK 22 est s. u. P 23 denique B solomon a salamon G salomon (a ex o) a )
et ideo istos duo generis auctores euangelista delegit, unum qui promissum accepit de congregatione populorum, alterum qui de generatione Christi oraculum consecutus est. et ideo licet ordine sit successionis posterior, prior tamen quam Abraham in domini generatione describitur, quia plus est promissum accepisse de Christo quam de ecclesia, quoniam ecclesia ipsa [*]( F ) per Christum. ergo unus princeps generis secundum carnem, alter princeps generis secundum spiritum, alter secundum seminis gratiam, alter secundum populorum fidem; potior enim qui saluat eo qui saluatur. et ideo Dauid filius dicitur: liber generationis Iesu Christi, fili Dauid; eius enim primo loco debuit filius dici, cui dari filius est promissus, licet apostolus etiam Abrahae Christum dicat esse promissum; Abrahae enim dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit: et seminibus, tamquam in multis, sed sicut in uno: et semini tuo, qui est Christus, ut alteri proprietas generationis, principatus alteri deferatur. illi delatum est, ut Iesus eius filius diceretur, huic quasi principi familiae gentiumque praerogatiua seruatur, ut ab Abraham generationis [*]( 1318 A ) dominicae manaret exordium; qui enim fidei auctor est, ipsum adserere scriptura quoque debuit diuinae generationis auctorem.
unde et Lucas ad deum putauit originem eius esse referendam, quod uerus Christi generator deus sit uel secundum ueram generationem pater uel secundum lauacri regenerationem mystici auctor muneris. et ideo non a primo generationem eius [*]( 1 Eoseb. Quaest. euang. 234, 30 14 Galat. 3, 16 21 Hebr. 12, 2 23 Euseb. Quaest. euang. 229, 20 26 Euseb. Quaest. euang. 270, 15 ) [*]( 1 quia G spo»pondit (s eras.) B 2 duo P duos cet. delegit P (de ex di m3) BOx diligit a elegit cet. 4 consequutus FV 6 in om. X discribitur X conscribitur f 7 ecclesiaiy (ip eras.) (bis) P 8 xpm (s. u. P) est facta PL 9 spm Bx. xpm cet. 12 fili aFLV filii cet. (i tert. e. u. m2 PGOn) 13 dari] clare ΕγΤ 17 semine (-ni m3) P quod BX (i s. od m2 π) X 20 ab ΕγΤ, 8. «. m2 B, ad X (8. m2 ab V), om. eet. 21 maneret aCGX (a s. e pr. m2 V) 23 deferendam 0, ferendam π 25 mysticam Ej, mjstica G )
Hic quoque aliqui solent serere quaestiones, quod Matthaeus [*]( c ) ab Abraham usque ad Christum quadraginta duas generationes enumerauerit, Lucas uero quinquaginta et quod per alias personas Matthaeus, per alias Lucas generationem manasse descripserit. in quo iam potes illud probare quod diximus quia, cum alios Matthaeus maiores dominici generis, alios uero Lucas in ordine generationis texuerit, ab Abraham tamen et Dauid reliquos auctores generis uterque signauit.
quod uero per [*]( D ) Salomonem Matthaeus generationem deriuandam putauit, Lucas uero per Natham, alteram regalem, alteram sacerdotalem Christi familiam uidetur ostendere. quod non ita accipere debemus, quod alterum altero uerius, sed alter alteri pari fide et ueritate concordet. fuit enim uere et secundum carnem regalis et [*]( 8 Matth. 3, 17 10 Euseb. Quaest. euang. 245, 11 16 Eoseb. Quaest. euang. 228, 13 ) [*]( 1 discribere X postea (om. quam) BGV baptisma P eiplicauit aC 2 baptiama P 5 et post gratiam om. X 9 inserere PL 10 XLII PLX XL duas T quadraginta et duas B quadraginta a 11 numerauerit π numerauit 0 (-erit m2), FV (uerit in mg. m2) L PLX et L (in ras.) T quadraginta T 13 potest iam illud C iam (8. u. m2) illud pote (8. ê ras.) G potes P potest cet. probari Cχ . 15 ab om. PaBCO 16 uterque ante auctores tranвponit B solomonem a salomonem (a ex o) π 17 diriuandam aBCLX et (der. corr.) E 18 na. tham P (n a. m m3) αΒCπ natA G nathan cet. alter... alteram B alteram ... alter T alter... alter Maurini 19 accipere (i ex e m2) P 20 alterum P (in ras. m2) et (um exp. m2) ° alter X altero quod P (i 8. 0 alt. m3) L alter] alterum BEi et (um eras.) T 21 concordat X )
nec mireris si ab Abraham plures secundum Lucam successiones usque ad Christum sunt, pauciores secundum Matthaeum. cum per alias personas generationem fatearis esse decursam; potest enim fieri ut alii longaeuam transegerint uitam, alterius uero generationis uiri inmatura aetate decesserint, cum uideamus conplures senes cum suis nepotibus uiuere, alios uero uiros statim filiis obire susceptis.
Illud quoque aduertimus, quod sanctus Matthaeus Jacob, [*](3,23 sq. ) qui fuit pater Ioseph, filium Matthan esse memorauerit, Lucas uero Ioseph, cui desponsata erat Maria, filium Heli, Heli autem filium Melchi esse descripserit. quomodo unius duo patres, id [*]( 1319 A ) est Heli et Iacob? quomodo etiam duo paterni aui, Matthan [*]( 3 Ps. 20, 2 4 Ioh. 5, 22 5 Pe. 109, 4 11 Euscb. Qnaest. euang. 246, 1 19 Euseb. Qaaest. enang. 228, 13 20 Mattb. I, 15 ) [*]( 2 de post sed om. a 3 et a. U. a dei (i 8. tt.) P 4 et rege BO est om. X 7 et om. FOY; et Lucas... declararet om. π 8 a om. PL xpo PL xpi FO 9 deducendos FOV antiquiorem α. 11 ab om. aO, a. W. ml GV, m2 π, m. rec. B 12 successionem (s 8. m) P 13 generationes ... decursas B 14 ut aliquid X (d exp. m2 π. eras. OV) 17 uero om. X (8. U. m2 V) 20 matthan P maththan E (h pr. eras.) mahttham G (h bis 8. U. m2) matban aBCT natham a nathan cd. memorauit P L 21 maria desponsata erat r 22 discripserit X duos BGX (s eras. V) 23 et om. X au∗∗ (is eras., i e. ras. m2) P mattham P mattha a maththa.n E (h pr. exp.) mahttham G (h bis s. u. m2) mathan BCrT natham a nathan cet. )
non absurdum autem uidetur -quod geminato [*]( 1 Deut. 25, 5 sq. 3 cf. Euseb. Hist. eccl. I 7 9 Marc. 12, 19, Lnc. 20, 28 17 Pa. 48, 8 18 I Tim. 2, 5 20 cr. enarr. in ps. 48, 13 21 EUBeb. Quaest. euang. 245, 11 ) [*]( 1 melchis aC si sequaris P (B. m2 ł requiris) αΒCLχ si requiria X (i alt. ex ae m3 0 m2 F, ex e m2 Fπ) 2 ex-una P 8 matthan P maththan E mahtthan G (h bis 8. u. m2) mathan BGγ T natham a nathan cd. 6 fratreJ frater X frustra a post decedente add. heli αΒΧχ 8 legem (is a. em m3) P 9 Buscitauit LX 10 generationem a. secundum om. a 12 perpetuitatê (ê ex e m3) P 13 post promissam add. quia fratria defuncti semen frater suscitabat post mortem. hoc j. in G uerba seminis...promissam scтipta sunt in ras. m2 et uerba non intellexit... reauacitaret addita in mg. inf. m2 intellegit aX 14 corrumpit Εγ et (m eras.) T 15 resuscitaret (t alt. 8. u. m2) P suscitaret Y 17 fortasse aBaX fasse P (s. m3 x fortasse) L, om. X frater fratrem X redimitl redimet P (m3 redemit) αG redemit Εγ T redimet] redimit X 19 xps ihs αχ ihs xps cet. )
Plerique etiam mirantur cur Thamar mulieris famosae, ut [*]( F ) illis uidetur, Matthaeus conmemorationem in dominica generatione contexendam putauerit, cur etiam Ruth, cur eius quoque mulieris, quae Uriae uxor fuit et occiso marito in [*]( 1320 A ) Dauid nuptias conmigrauit, cum praesertim Sarrae et Rebeccae et Rachel, sanctarum feminarum, nusquam fecerit mentionem. sic enim habes: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Iacob, Iacob genuit ludam et fratres eius, ludas autem [*]( 2 Matth. 1, 6 et 11 sq. 17 Euseb. Quaest. euang. 272, 21 23 Mattb. 1, 2 sq. ) [*]( 1 quater] quaternas Xx de quaternis denis generationibus quaternaa denas generationes aC 3 et a BChc 10 uergebat Erasmus mergebat libri L P (8. m2 quinquaginta) Lπ generationibus X 11 ab om. BO lucas scs a 12 claruit B 13 mysticus om. P est (exp. m2) P 14 pentecosten LX tesseracostes (tessaracostes n) X (8 ult. in ras. ex n) V 15 sequutus FOV 18 dominica generationfi X dominica (-ca corr.) generationem (m exp.) C 21 sarae BE sarrae V (r pr. eras.) C (r pr. exp. m2) rebeccae (c pr. s. u.) P 22 racchel P 23 isaac (isac P) autem PBC )
primum enim si ueris intendas animum, non haec mulier tam famosa quam iusta; non enim [*]( B ) temporalis usum libidinis requisiuit, sed successionis gratiam concupiuit; erat enim deforme liberos non habere, quod etiam legum ciuilium fuit auctoritate multatum. promiserat eam filio suo ludas et diu pactarum foedera distulerat nuptiarum. per moram promissi defunctus est sponsus. nondum uirginitatis, nondum uiduitatis ante Christi aduentum uernabat gratia. dolens se sine filiis remansisse dolum studio generationis conmenta est [*]( c ) et ludam consilio praeuertit, ut se eidem offerret ornatam, posteaquam defunctam eius cognouit uxorem. uides ubique mulieris uitam probari, quod non alienum praeripuit torum, non meretricio studio quasi meretrix ornata est; non enim uagam captauit libidinem, sed diu soceri fraudata promissis ex ea familia quam delegerat conuerso dolo fructum uoluit successionis adipisci. quis itaque castior? illa quae tamdiu exspectauit promissum an ille qui amorem ferre non potuit [*]( D ) oblatum? illa quae sponsi familiam non refugit an iste qui meretricem putauit? illa quae horam sui corporis uolentibus non permisit ad copulam an iste qui quod studio coepit erroris ad successionis gratiam castitate mulieris consummauit? illa quae filios non habebat et tempus conceptionis mora coniugii timebat excludi, illa quae grauitatem maturioris elegit [*]( 1 Euseb. Quaest. euang. 284, 43 8 Gen. 38, 11 sqq. ) [*]( 1 phares Χχ. fares cet. zara V, fort. recte, cf. p. 111, 12 ex] de (in ras. m2 ex ex) OV otiose∗∗∗ P eius X 3 uiris X (ueris m2 V) animum intendas C intendes Εγ et (es ex is) G 4 iuxta (s s. z m3) P 9 defunctus] mortuus (mortu in raB.) C sponsus a. u. P 13 utique Maurini 14 torum αFΟπ thorum GV (h a. u.) cet. 15 or- Data PaBC adornata cd. 18 itaque L utilior (exp. m3 et 8. cr. illoram) P utique C (B. itaque m2) cet. illa (a ex corr.) P 21 horam ΡαC eorum a oram cet. 23 castitatem (m del. ml V) gratiam (m aep. r.) X )
sed non ita istam defendimus, ut illum accusemus - immo utrumque [*]( F ) excusemus, non autem nos - sed mysterium quod copulae illius fructus expressit; generauit enim mulier Phares et Zara filios, generauit geminos. unde non otiose Matthaeus utrumque significauit, cum Phares tantummodo conmemorationem causa deposceret; Phares enim genuit Esrom, Esrom genuit Aram, [*]( 1321 1 ) deinde per ordinem singuli. cur autem, cum Isaac duos generauerit, Iacob plures, singulorum tantummodo, quos successionis dominicae causa poscebat, fecit scripturae series mentionem, horum autem utrumque memorauit nisi quia hic in utroque mysterium est?