Expositio Evangelii secundum Lucan
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
euangelista praemittendum putauit quod plurimi infantem patris nomine Zacchariae adpellandum putarunt, ut aduertas [*]( P ) matri non nomen alicuius displicuisse degeneris, sed id sancto infusum spiritu, quod ab angelo ante Zacchariae fuerat [*]( 17 Ephes. 4, 13 ) [*]( 3 demigrarent P (u s.$alt. m3), w (i s. c alt.) demigrarunt L 8 praemittitar (tti s. u.) P promittitur L. secuturae X 15 nemo LX (neque m2 0) 22 accepit (pit s. u.) P pugillares PEL pugillarê (6 ex ea) B et (t ex d) P. om. y* dicens om. PLX 28 non om. BFitV, 8. u. m2 0 29 infusio X (-sum m2 FO) post angelo s. u. ml adscripsit 3 fere litt. nunc erasas in P )
et bene additur quia nemo in cognatione eius uocabatur hoc nomine, ut intellegas nomen non generis esse, sed uatis. Zaccharias quoque nutu interrogatur, sed quia incredulitas ei adfatum eripuerat[*]( C ) et auditum, quod uoce non poterat, manu et litteris est locutus; scripsit enim dicens:Iohannesestnomen eius. et hic nomen non inponitur, sed adstruitur meritoque continuo resoluta est lingua eius, quia quam uinxerat incredulitas fides soluit. credamus et nos igitur, ut loquamur, ut lingua nostra, quae incredulitatis uinculis est ligata, rationis uoce soluatur. Scribamus spiritu mysteria, si uolumus loqui, scribamus praenuntium Christi non in tabulis lapideis, sed in [*]( D ) [*]( 7 Gen. 32, 28 9 Hesdrae IIII 7, 28-30 17 Origenes hom. in Lucam VIIII (XIII 1823 ab M.) 25 Ps. 115, 1, II Cor. 4, 13 27 I Cur. 14, 2 28 11 Cor. 3, 3 ) [*]( 1 fili V filii P (i tert. 8. u. m3) FO (i tert. s. u. m2) cet. 2 per om. PL, 8. u. 0 4 ei ex et m3 B nos ei L ct m2 0 6 dno CG 7 sic pr. ex si ml P, m2 FOV, siquidem m2 ex si π sic alt. ex si ml P, m2 FOV, siquidem m2 ex si n 10 iucundabuntur B 11 CCCC PL 12 iha ips PL 21 loquutus FOV 23 hoc PL huic T )
Et Zaccharias pater eius inpletus est spiritu [*](1,67) sancto et prophetabat dicens. uide quam bonus deus et facilis indulgere peccatis non solum ablata restituit, sed [*]( E ) etiam insperata concedit. ille dudum mutus prophetat; haec enim gratia dei maxima, quod eum qui negauerant confitentur. nemo ergo diffidat, nemo ueterum conscius delictorum praemia diuina desperet. nouit deus mutare sententiam. si tu [*](1,76) noueris emendare delictum. et tu, puer, propheta altissimi uocaberis.
pulchre cum de domino prophetaret, ad [*]( F ) prophetam sua uerba conuertit, ut hoc quoque beneficium esse domini designaret, ne cum publice numeraret sua quasi ingratus tacuisse quae acceperat beneficia uideretur, quae agnoscebat in filio. sed fortasse aliqui quasi inrationabilem mentis excessum putent, quod octo dierum adloquitur infantem. uerum si teneamus. intellegimus profecto quod potuit uocem patris natus audire, qui Mariae salutationem, antequam [*]( 1293 A ) nasceretur, audiuit. sciebat propheta alias esse aures prophetae, quae spiritu dei, non corporis aetate reserantur, habebat intellegendi sensum, qui exsultandi habebat adfectum.
simul illud aduerte quam paucis Elisabet, quam multis Zaccharias prophetet. et uterque sancto inpletus spiritu loquebatur, sed disciplina seruatur, ut mulier discere magis quae diuina sunt studeat quam docere. nec facile ullam prophetasse uberius [*]( B ) quam matrem domini repperimus. prophetissa ipsa Maria [*]( 7 Ps. 72, 2 2? I Cor. 14, 35 29 Exod. 15, 20 sq. ) [*]( 12 dns LZ 14 de domo P 15 conuertitur P (eonuertit ut m3) L 16 publicae P (a eras.) ET enumeraret a 18 filio? P 20 post si add. 8. u. m2 praeterita mente V post teneamus add. s. u. m3 superiora P 22 eesae (e pr. eras.) P 29 profetissa (sa s. u. m2) P prophetessa a prophetis G prophetis L, om. X ipsa om. aCEyT )
[*](2,1) Factum est autem in diebus illis exiuit edictum a Caesare Augusto, ut censum profiteretur uniuersus orbis terrae.
de ortu saluatoris dicturi non [*]( C ) putamus alienum ut quo natus sit tempore requiramus. quid enim professio saecularium ad generationem domini pertinet nisi ut aduertamus hoc quoque diuinum esse mysterium, quia. dum professio saecularis optenditur, spiritalis inpletur, non terrarum regi dicenda, sed caeli? professio ista fidei census animorum est; abolito enim synagogae censu uetusto nouus census ecclesiae parabatur, qui tormenta non exigeret, sed auferret, et spiritaliter in typo plebis sua iam Christo nomina [*]( D ) conferebat. non hic spatia terrarum, sed mentium animorumque censentur nec describuntur limites, sed proferuntur, nec aetas ulla distinguitur, sed omnis adscribitur; nullus enim ab hoc inmunis est censu, quia omnis aetas munifica Christo est, quem uagientes pueri martyrio confitentur, quem intra uterum positi exsultatione testantur. nihil in hoc censu uerearis terribile, nihil inmite, nihil triste; sola unumquemque fides signat. uis Christi audire censores? iubentur censere sine [*]( E ) uirgis nec terrore, sed gratia plebem quaerere, recondere gladium, non possidere aurum. talibus censoribus adquisitus est orbis.