Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

non quasi ignorans dicit — scit enim esse sancti spiritus gratiam et operationem, ut mater prophetae a matre domini ad profectum sui pignoris salutetur — sed quasi non humani hoc meriti, sed diuinae gratiae munus esse cognoscat, ita dicit: unde hoc mihi? hoc est: quantum bonum mihi accidit, ut mater domini mei ueniat ad me? non cognosco meum. unde hoc mihi? qua iustitia, quibus factis, pro quibus meritis? non usitata haec officia feminarum sunt, ut ueniat mater domini mei ad [*]( B ) [*]( 1 Luc. 1, 47 10 Ps. 126, 3 14 Esai. 11, 1 ) [*]( 7 6cs sps ET 10 iste uentris fructus X (iste fructus uentris 0 m2) 11 filii P (i tert. 8. u. m3) eet. mercis aFLV et (-es m3) P, (-es m2) EOn, (is ex es) BG, merces CrT hec G et (e ex o) m1 P, m2 G 12 filii P (i tert. 8. u. m3) cet. mercis ml PG merces P m3 G m2 cet. 14 ei (e ex d) P de LX, cf. lib. VH s. 8 15 ex] de ΕγΤ radice eius ΕγΤ et (eius 8. u. m2) V 21 sps sci LX )

55
me. miraculum sentio. cognosco mysterium: mater domini uerbo feta, deo plena est.

[*](1,44 sq. ) Ecce enim ut facta est uox salutationis tuae in auribus meis, exsultauit gaudio infans in utero meo.

et beata quae credidisti. uides non dubitasse Mariam. sed credidisse et ideo fructum fidei consecutam. beata inquit quae credidisti. sed et uos beati, qui audistis et credidistis; quaecumque enim crediderit anima et [*]( C ) concipit et generat dei uerbum et opera eius agnoscit. sit in [*](1,46) singulis Mariae anima, ut magnificet dominum, sit in singulis spiritus Mariae, ut exsultet in deo, si secundum carnem una mater est Christi, secundum fidem tamen omnium fructus est Christus; omnis enim anima accipit dei uerbum, si tamen inmaculata et inmunis a uitiis intemerato castimoniam pudore custodiat.

quaecumque igitur talis esse potuerit [*]( D ) anima magnificat dominum, sicut anima Mariae magnificauit [*](1,47) dominum et exsultauit spiritus eius in deo salutari. magnificatur enim dominus, sicut et alibi legisti: magnificate dominum mecum, non quod domino aliquid humana uoce possit adiungi, sed quia magnificatur in nobis: imago enim dei Christus est et ideo si quid iustum religiosumque fecerit anima illam imaginem dei. ad cuius est similitudinem creata, magnificat et ideo, dum magnificat eam, magnitudi [*]( E ) nis eius quadam participatione sublimior fit, ut illam imaginem splendido bonorum colore factorum et quadam aemulatione uirtutis in se uideatur exprimere. magnificat autem anima [*]( 18 Ps. 33, 4 20 II Cor. 4, 4, Coloss. 1, 15 22 Gen. 1, 27 ) [*]( 4 fort. in gaudio, cf. p. 40, 6 10 dm̄ X (in mg. m2 dum F) 11 dno PG 14 uitiis (i tert. 8. u.) P uitiis est X (est del. m2 FV) aitiis sit G uitiis sit et T et (et 8. u. m2) E7 15 custodiatque eum X (que eum eras. FY) 18 legis PL 19 quod (d s. u.) TT et (d 8. u. m2, sed eras.) E quod (8. u. m2 quo) F quo BCG quod omnino (om. doniino) a 19 humana uoce aliquid X 20 posset (e ei i) a posse F et (m2 possit) OV 21 fecerit anima aut religiosum PL 23 eam (u 8. a m2) 0 eius L )

56
Mariae dominum, et exsultat spiritus eius in deo, eo quod et anima et spiritu patri filioque deuota unum deum, ex quo omnia, et unum dominum, per quem omnia, pio ueneretur adfectu.

sequitur Mariae, quo persona melior, eo prophetia [*]( F ) plenior. nec otiosum uidetur quod et ante Iohannem Elisabet prophetat et Maria ante domini generationem; serpunt enim iam temtamenta salutis humanae. nam sicut peccatum a mulieribus coepit, ita etiam bona a mulieribus inchoantur, ut feminae quoque muliebria opera deponentes infirmitati renuntient et anima, quae non habet sexum, ut Maria, quae nescit errorem, religioso imitetur studio castitatem.

Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus [*]( 1291 A ) [*](1,56) et reuersa est in domum suam. bene inducitur sancta Maria et exhibuisse officium et mysticum numerum custodisse: non enim sola familiaritatis est causa quod diu mansit, sed etiam tanti uatis profectus. nam si primo ingressu tantus processus exstitit, ut ad salutationem Mariae exsultaret infans in utero, repleretur spiritu sancto mater infantis, quantum putamus usu tanti temporis sanctae Mariae addidisse praesentiam? mansit autem Maria cum illa mensibus tribus. unguebatur itaque et quasi bonus athleta exercebatur [*]( B ) in utero matris propheta; amplissimo enim uirtus eius certamini parabatur. denique tamdiu mansit Maria, quamdiu Elisabet pariendi tempus inpleret. quodsi diligenter aduertas, . inuenies hoc nusquam positum nisi in generatione iustorum. [*]( 2 I Cor. 8, 6 7 Origenes hora. in Lucam VIII (XIII 1819 c M.) 21 Origenes hom. in Lucam VIIII (XIII 1822 c M.) ) [*]( 1 exultauit (m2 exultat) X 4 mariae quo PBCL mariae quoque απ et (que eras.) FV quoque mariae G quoque mariae quo ΕγΤ quoque (s. u. m2) marine quoque (que eras.) 0 8 bonum ErT incoantur Βπ inchoantur (n alt. s. u. m2) G inchoatur EfT 9 muliebria (a 8. «.) P in6rmitato (i 8. e wi2) P 11 ergo (txp. m2) errorem P 12 illa quasi GT 13 bene dicitur X (b. inducitur m2 FO) 14 et pr. s. u., sed eras. P, eras. V, om. L 18 repleretur (re alt. s. 14.) m3 P, m2 EFyOnT repletur GV 19 temporis stae (iata m3) mariae P 21 unguebatur (u alt. del. m3) P, (u alt. exp.) a )

57
[*](1,57) denique inpleti sunt dies, ut pareret Maria, inpletum est tempus, ut pareret Elisabet, inpletum est uitae tempus, cum sancti uiri ex hoc uitae curriculo demigrarent. plenitudinem iusti uita habet, inanes autem dies sunt inpiorum.

peperit [*]( c ) [*](1,58) ergo filium Elisabet et congratulabantur uicini. habet sanctorum editio laetitiam plurimorum, quia conmune est bonum; iustitia enim conmunis est uirtus. et ideo in ortu iusti futurae uitae insigne praemittitur et gratia secutura uirtutis exsultatione uicinorum praefigurante signatur. pulchre autem tempus, quo fuit in utero propheta, describitur, ne Mariae praesentia taceatur, sed tempus siletur infantiae, eo quod [*]( D ) praesentia domini matris in utero roboratur, qui infantiae inpedimenta nesciuit. et ideo in euangelio nihil super eo legimus nisi ortum eius et oraculum, exsultationem in utero, uocem in deserto. neque enim ullam infantiae sensit aetatem qui supra naturam, supra aetatem in utero situs matris a mensura perfectae coepit aetatis plenitudinis Christi.

[*](1,60—64 ) ! Et respondit mater eius et dixit: non, sed uocabitur Iohannes.. et responderunt ad illam: nemo [*]( E ) est in cognatione tua qui uocetur hoc nomine. adnuebant ergo patri eius quem uellet uocari eum. et accepit pugillarem et scripsit dicens: Iohannes est nomen eius. et mirati sunt omnes. continuo autem resoluta est lingua eius et apertum est os eius, et loquebatur benedicens deum. mire sanctus