Expositio Evangelii secundum Lucan
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
non mediocris quoque causa est, ut uirginitas Mariae falleret principem mundi, qui cum desponsatam uiro cerneret, partum non potuit habere suspectum. fallendi autem principis mundi fuisse consilium ipsius domini uerba declarant, cum apostoli iubentur tacere de Christo, cum sanati prohibentur [*]( 12S3 A ) gloriari de remedio, cum daemones praecipiuntur silere de dei filio. fallendi, ut dixi, principis mundi fuisse consilium etiam apostolus declarauit dicens: sed loquimur dei sapientiam in mysterio absconditam, quam nemo principium istius saeculi cognouit. si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent, hoc est: numquam me redimi domini morte fecissent. fefellit ergo pro nobis, fefellit ut uinceret, fefellit diabolum, cum temtaretur, cum rogaretur, cum dei filius diceretur, ut [*]( B ) nusquam diuinitatem propriam fateretur. sed tamen magis fefellit principem saeculi; diabolus enim etsi aliquando dubitauit, cum diceret: si filius dei es, mitte te deorsum, tamen uel sero cognouit et discessit ab eo. cognouerunt et daemones, qui dicebant: \'nouimus qui sis, Iesus, filius dei. quid [*]( 4 sqq. Origcnes hom. in Lucam VI (XIII 1815 a-c M.) 8 Matth. 16, 20; 8, 4 9 Luc. 4, 35 11 I Cor. 2, 7 sq. 20 Matth. 4, 6 22 Matth. 8, 29 ) [*]( 1 mendacio (0 s. U.) P praegnax (ns s. x m3) P praegnans cet. 2 indisponsata X (indesp. m2 0) disponsata X 4 ut om. X 5 fallere X disponsatam B (desp. corr.) X 6 susceptum X (suspectum m2 FKV) post autem add. ut dixi E-(T; ut dixi om. autem G 7 principg ΕγΤ 8 sci y (sanati m. rec. ET) 9 de dei filio post remedio transponunt X 10 ut dixi om. X, autem G 12 principium (i tert. eras.) PGr principum cet. 13 istius] huius X 15 fecisset αΟ et (-ent m2) Fn fefellit (1 pr. s. u.) P 16 uincereip (t s. lp m3) P 18 proprietatem E (corr. propriam) T fefellit magis E 21 -uel om. C uel se recognouit aL cognorunt B daemones (dae in ras.) P 22 nouimus te ΕγΤ quia es ΕγΤ ihu PL. om. X )
Bene autem sibi diuiserunt euangelistae, ut sanctus Matthaeus Ioseph ab angelo moneri induceret ne dimitteret [*](1,27) Mariam, Lucas illic euangelista testimonium ferret quod non conuenissent, hic ipsa Maria fateretur, cum dicit angelo: [*]( D ) [*](1,34) quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognoui? sed et ipse sanctus Lucas uirginem declarauit dicens: et nomen uirginis Maria, et propheta edocuit, qui ait: ecce uirgo in utero accipiet, et Ioseph designauit, qui quoniam praegnatem uidebat quam non cognouerat dimittere gestiebat, et dominus ipse in cruce positus manifestauit, cum dicit matri: mulier, ecce filius tuus, deinde discipulo: ecce mater tua. etiam uterque testatus est, discipulus et [*]( E ) mater, quia ex illa hora suscepit eam discipulus in sua. utique si conuenissent, numquam uirum proprium reliquisset, nec uir eam iustus a se discedere passus esset. [*]( 4 I Cor. 2, 8 9 Matth. 1, 20 15 Esai. 7, 14 16 Matth. 1, 19 19-21 loh. 19, 26 sq. ) [*]( 2 quia PaCG-(V qui cet. habebant (t s. u.) P 5 crucitixissent (x ex c m2) P 10 ne dimitteret aC, accipere EFT, om. cet. 11 illic eras. E, om. γΤ, illuc (corr. illi) P refert LK et (rt in ras.) F referret (re 8. u. m2) 0 referat (a 8. u. m2) V 12 co∗uenissent (g eras. et n s. ras.) P conuenissent (nuen in ras. m2) V cognouissent GLrt hoc C hic (o 8. i m2) O maria id (id in u. ult. m3) P fatetur aCjLX fateretur (re eras.) E 13 cognosco C 15 edocuit PL docuit Er T manifestanit aBC manifeste edocuit G manifestauit dicens X; cf. u. 18 16 concipiet X 17 pregnaatem (n alt. 8. u. m3) P praegnantem cet. 18 et om. ΕγΤ 22 suam a et (m del. m2) C, sua (a ex ã) G conuenissent aL conuenisset cet. 23 passus esset a se discedere / essetJ fuisset X )
pulchre autem docuit sanctus Matthaeus quid facere debeat iustus, qui probrum coniugis deprehenderit, ut incruentum ab homicidio, castum ab adulterio praestare se[*]( F ) debeat; qui enim coniungitur meretrici unum corpus est. ergo ubique in Ioseph iusti gratia et persona seruatur, ut testis ornetur; os enim iusti mendacium nescit et lingua eius loquitur iudicium, iudicium eius loquitur ueritatem. nec te moueat quod frequenter scriptura coniugem[*]( 1284 A ) dicit; non enim uirginitatis ereptio, sed coniugii testificatio, nuptiarum celebratio declaratur. denique quam non accepit nemo dimittit et ideo qui uolebat dimittere fatebatur acceptam.
Simul etiam mouere non debet quod ait euangelista: non cognouit eam, donec peperit filium; illud enim uel idioma scripturae est — sicut habes alibi: et donec senescatis, ego sum. numquid post illorum senectutem deus esse desiuit? et in psalmo: dixit dominus domino meo: [*]( B ) sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum. numquid postea non sedebit? uel quia qui causam agit satis putat quod causae est dicere, redundantia non requirit; satis enim est ei ut causam susceptam adstruat, incidentem differat. et ideo qui incarnationis incorruptum susceperat probare mysterium non putauit uberius persequendum uirginitatis Mariae testimonium, ne defensor magis uirginis quam adsertor mysterii crederetur. certe quando [*]( C ) [*]( 1 Matth. 5, 32 6 I Cor. 6, 16 8 Ps. 36, 30 14 Jlatth. 1, 25 16 Esai. 46, 4 18 PS. 109, 1 ) [*]( 1 sententia sit BC 4 obprobrium LX 5 ab alt. 8. u. m3, sed eras. P 6 iungitur Z 7 gratiae (e eras.) P 9 loquitur pr.] loquetur aE\'( iudicium eius loquitur ante ueritatem exp. m2 et 8. u. ante ueritatem add. et P 11 testificatio (ti pr. 8. u. m3) P 18 desiuit B (u eras.) desiit PL 20 scabillum aLX scabellum P (e ex i m3) B (e ex i m1) eet. 21 quia om. FOV, qm̄ G qui s. u. P agit (t in ras.) P discere C 22 ei ut] quod X 23 incedentem (i s. e pr. m3) P 25 prosequendum (pro ex per) V insequendum L )
didicimus seriem ueritatis, didicimus consilium: discamus et mysterium. bene desponsata, sed uirgo, quia est ecclesiae typus, quae est inmaculata, sed nupta. concepit nos uirgo de spiritu, parit nos uirgo sine gemitu. et ideo fortasse sancta Maria alii nupta, ab alio repleta, quia et singulae ecclesiae [*]( D ) spiritu quidem replentur et gratia, iunguntur tamen ad temporalis speciem sacerdotis.
[*](1,28 sq. ) Et ingressus ad eam angelus dixit: haue, gratia plena, dominus tecum, benedicta tu inter mulieres. ipsa autem, ut uidit eum, mota est in introitu eius.
disce uirginem moribus, disce uirginem uerecundia, disce uirginem oraculo, disce mysterio. trepidare uirginum est et ad omnes uiri ingressus pauere, omnes uiri adfatus [*]( E ) uereri. discant mulieres propositum pudoris imitari. sola in penetralibus, quam nemo uirorum uideret, solus angelus repperiret: sola sine comite, sola sine teste, ne quo degeneri deprauaretur adfatu, ab angelo salutatur. disce, uirgo, uerborum uitare lasciuiam; Maria etiam salutationem angeli uerebatur. [*](1,29) erat tamen inquit cogitans qualis esset haec [*]( F ) salu-
tatio, et ideo cum uerecundia, quia pauebat, cum prudentia, quia benedictionis nouam formulam mirabatur, quae nusquam lecta est, nusquam ante conperta. soli Mariae haec salutatio seruabatur; bene enim sola gratia plena dicitur, quae sola [*]( 4 Ephes. 5, 27 7 Apoc. 2, 17 24 Origenes hom. in Lucam VI (XIll 1816 a M.) ) [*]( 2 uterum mysterii, domini matrem ed. Rom. 3 didicimus pr. (di alt. s. u. m3) P dicimus B didicimus alt. (di alt. in u. ult. m3) P discamus (s pr. postea add.) B 4 et aC, om. cet. bene] uere y disponsata LX (desp. corr. π) ecclesiae scripsi ecclesia libri 5 innupta LOK innubta FV concepit (i s. e) P concipit a 8 temporis CX 9 sacerdoti X 12 introitum (m del.) P 14 mysterio (m in ras.) P 18 quodegeneri (e pr. s. u. m2) P quod generi L quod degeneri X (d pr. del. OXV) quod degenere E 21 tamen] enim ΕγΤ 25 plena gratia X )
[*](1,30-32 ) Et ait ei angelus domini: ne timeas, Maria; inuenisti enim gratiam aput deum. et ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum.
hic erit magnus. dictum est quidem etiam de[*]( B ) Iohanne ab angelo quia erit magnus, sed ille quasi homo magnus hic quasi deus magnus; magnus enim dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis. et uere et ille magnus, quia maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est. habet tamen maiorem, quia qui minor est in regno dei maior est illo. magnus autem Iohannes. sed coram domino et magnus Iohannes uinum et siceram non bibit, hic cum [*]( C ) publicanis et peccatoribus manducat et bibit. ille abstinentia meritum colligat, cui potentia nulla naturae, Christus autem, cui naturaliter suppetebat delicta donare, cur eos declinaret, quos abstinentibus poterat praestare meliores?
simul mystice non dedignatur eorum conuiuium, quibus daturus est sacramentum. hic ergo manducat, ille ieiunat, utriusque populi typus: in illo ieiunat, in hoc pascitur. sed ieiunauit et [*]( D ) [*]( 10 Luc. 1, 15, Origenes homo in Lucam VI (XIII 1816 a-c M.) 12 Ps. 144, 3 14—16 Luc. 7, 28 18 Luc. 1, 15 19 Marc. 2, 16, Luc. 5, 30 ) [*]( 1 nulli P (a 8. i m2) L 3 quid intersit inter in ras. L inter (ter 8. u. m2) P 5 in uirgine p. a. gratia om. L 6 gratia pudoris augetur PB 7 ei aCX, om. cet. dni in ras. P (fort. ex dl), dni ad eam EJrT 10 erit] enim erit EJrT 12 hic q. d. magnus om. P 14 uere et] uere est G uere est et ΕγΤ 18 iohannis (e a. i alt. m2) P bibęt (i 8. e) P 19 abstinentia (a alt. in ras.) G abstinentig Y 20 colligat (i s. a) m1 P, m2 B collegit 7 nulla potentia r 25 typus] sps PaBC )
neque te generationis humanae consuetudo in uitium trahat, ut putes non primum esse, quia filius est. [*]( E ) sequere scripturas, ut errare non possis. primus filius dicitur. lectum est etiam quia et solus pater, qui solus habet inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, sicut legisti: et inmortali soli deo, sed neque primus ante patrem neque solus sine filio. si alterum negas, alterum adstruis: utrumque sequere et utrumque confirmas. non dixit: \'ego prior et ego posterior\', sed: ego primus et ego nouissimus. primus est filius et ideo coaeternus; habet enim [*]( F ) patrem, cum quo sit aeternus. audeo dicere: \'primus est filius sed solus non est\\ et bene dico et religiose dico. quid erigitis ad inpietatem, haeretici, aures? laqueos quos tenditis incidistis. primus est filius et solus non est: primus, quia cum patre semper, solus non est, quia sine patre numquam est. non ego hoc dico, sed ipse dixit: et non sum solus, quia pater mecum est. solus pater, quia unus deus, solus pater, quia sola diuinitas patris et filii et spiritus sancti, et [*]( 1286 A ) quod unum est solum est. solus pater, solus unigenitus, solus et spiritus sanctus; neque enim qui filius et pater aut qui pater et filius aut qui spiritus sanctus et filius. alius pater, alius filius, alius spiritus sanctus; legimus enim: rogabo patrem, et alium paraclitum dabit uobis. solus [*]( 4 Apoc. 1, 17 (2, 8); 22, 13 9 I Tim. 6, 16 11 I Tim. 1, 17 14 Apoc. 1, 17; 22, 13 21 Ioh. 16, 32 27 Ioh. 14, 16 ) [*]( 2 cerneres (s ex t) P 11 solo X (soli m2 FO) 13 adstrues πV destrues i 19 non est solus X 22 unus est LX 24 solęm (v s. e m2) P est] est et X 25 et pr. om. X 26 et pr. */, s. u. m3 P, est s. u. m2 *, om. cet. 26 alius pater / et (s. u. m2) V, om. cet. 27 et spiritus P-rL 28 dabit] mittet X )
bene ergo magnus; late enim funditur dei uirtus, late caelestis substantiae magnitudo porrigitur. nihil praescriptum, nihil circumscriptum, nihil emensum, nihil dimensum trinitas habet. non loco clauditur, non opinione conprehenditur, non aestimatione concluditur, non aetate uariatur. dedit quidem [*]( D ) dominus Iesus hominibus magnitudinem; in omnem enim terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum, non in fines tamen mundi, non in fines caeli, non ultra caelos. at uero in domino Iesu omnia condita sunt in caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia, et ipse est ante omnis et omnia in ipso constant. caelum aspice, Iesus illic est; terram intuere, Iesus adest; ascende uerbo in caelum, descende uerbo in infernum, Iesus adest. etenim si ascenderis in caelum, Iesus illic est; [*]( E ) [*]( 1 I Cor. 8, 6 6 Ioh. 1, 18 11 Sap. 7, 26, Ioh. 1, 9 14 Ioli. 14, 11 20 Ps. 18, 5 23 Coloss. 1, 16 sq. 27 Ps. 138, 8 ) [*]( 1 pater γL d§ cet. 3 testificabatur (ba exp. m3) P unus quam (u pr. eras.) P 4 esse nideatur X 6 nisi in u. extr. 8. u. tn3 P 8 hinc BL hic uG. 9 melior... uon est in ras. P 10 ei] et (0. m3 ei) P 15 ergo] enim P 17 nihil pr. in ras. P 20 enim om. C 21 exiit aX 22 caeli] scii 7 28 adenim X (ad 8. u. m2 K, atenim corr. F, etenim corr. V) )
Dixit autem Maria ad angelum: quomodo fiet [*](1,34)istud, quoniam uirum non cognoui? uidetur hic non credidisse Maria, nisi diligenter aduertas; neque enim fas est ut electa ad generandum unigenitum dei filium fuisse uideatur incredula. quo autem modo fieri posset — licet salua [*](1287 A ) praerogatiua sit matris, cui profecto fuit amplius deferendum, sed ut praerogatiua maior, maior etiam fides ei debuit reseruari - quo ergo fieri modo posset, ut Zaccharias, qui non crediderat, silentii condemnaretur, Maria autem, si non credidisset, spiritus sancti infusione exaltaretur? sed neque non credere Maria neque tam temere debuit usurpare, non credere angelo, usurpare diuina. neque enim facile erat scire [*]( B ) mysterium absconditum a saeculis in deo, quod nec superiores potestates scire potuerunt. et tamen non fidem rennuit, non officium refutauit. sed adcommodauit adfectum, [*]( 3 I Cor. 12, 3 6 Rom. 10, 6 sq. 24 Ephes. 3, 9, Coloss. 1, 26 ) [*]( 3 loquatur X 4 abyssos CGf abyssQ 0 abyssus cet. (-os corr. PBEF) 6 ascendet E 8 ex] a χ 9 deducere PaC c̣ạẹcaelestia P 14 cognosco Cf 17 possit Y potest X (possit m2 Y, posset in mg. F) 20 modo fieri Cllsinensis, Maurini 21 silentii (o s. i wt. m2) FO silentio BX 24 enim neque (siglis // supra positis) P nec enim G 26 rednait P renuunt L 27 spo.spondit B ////spondit (8 in ras. m2) Y spondit a ) [*]( XXXII. Ambr. para 4. ) [*]( 4 )
quanto temperatior ista responsio quam uerba sunt sacerdotis! haec ait: quomodo fiet istud? ille respondit: unde hoc sciam? haec iam de negotio tractat, ille adhuc [*]( C ) de nuntio dubitat. negat ille se credere, qui negat scire, et quasi fidei adhuc alium quaerit auctorem, ista se facere profitetur nec dubitat esse faciendum quod quomodo fieri possit inquirit; sic enim habes: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognoui? incredibilis et inaudita generatio ante audiri debuit, ut crederetur. uirginem parere diuini est signum mysterii, non humani. denique accipe inquit tibi signum; ecce uirgo in utero accipiet et pariet filium. legerat hoc Maria, ideo credidit futurum; sed [*]( D ) quomodo fieret ante non legerat; non enim quemadmodum fieret uel prophetae tanto fuerat reuelatum. tantum enim mandati mysterium non hominis fuit sed angeli ore promendum. hodie [*](1,35) primum auditur: spiritus sanctus superueniet in te, et auditur et creditur.
Denique ecce inquit ancilla domini; contingat[*](1,38) mihi secundum uerbum tuum. uide humilitatem, uide [*](E )deuotionem. ancillam se dicit domini, quae mater eligitur, nec repentino exaltata promissu est. simul ancillam dicendo nullam sibi praerogatiuam tantae gratiae uindicauit, quae faceret quod iuberetur; mitem enim humilemque paritura humilitatem debuit etiam ipsa praeferre. ecce ancilla domini; contingat mihi secundum uerbum tuum. habes obsequium, uides uotum; ecce enim ancilla domini [*]( 5 Luc. 1, 18 12 Esai. 7, 14 25 Matth. 11, 29 ) [*]( 6 se scire C 8 posset B et (e ex i) F 10 et a. U. m2 V, om. FOzt 11 audire ti a. e) PFr. et (-ri corr.) OV 12 signum tibi / 16-tanto enim B tantum P; tanti namque ed. Rom., tanti enim Maurini 17 ore (o 8. u.) P 23 promissu P (o s. u m3) L promissio X (i alt. exp. π, eras. V, promissione m2 FO) promisso cet. 28 enim om. P; )