Expositio Evangelii secundum Lucan
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
et ideo ait: in manus tuas, domine. conmendo [*](23,46) spiritum meum. et bene conmendatur spiritus, qui reseruatur; quod enim conmendatur utique non amitittur. bonum ergo pignus est spiritus, bonum depositum. unde et ille ait: o Timothee, bonum depositum custodi. conmendatur [*]( B ) enim patri spiritus et ideo ait: quoniam non derelinques in inferno animam meam. uide autem magnum mysterium. nunc conmendat in manibus patris spiritum suum, nunc in patris gremio sedet, quia totum alius non capit Christum. denique ego inquit in patre et pater in me. conmendatur ergo patri spiritus. sed cum sit in superioribus, inluminat et inferna, ut uniuersa redimantur; etenim Christus omnia e in Christo omnia, licet in singulis Christus operetur. [*]( c ) caro moritur, ut resurgat, spiritus patri conmendatur, ut caelestia quoque ab iniquitatis uinculo soluerentur et pax fieret in caelo, quam terrena sequerentur.
e t hoc dicto [*](23,46) tradidit spiritum. et bene tradidit, qui non inuitus amisit. denique Matthaeus ait: emisit spiritum; quod [*]( 1 Matth. 27, 4\'3 3 Galat. 6, 14 6 roh. 19, 80 18 H Tim. 1, 14 14 Ps. 15, 10 18 loh. 14, 10 19 concil. Hispal. 2 c. 18 20 Coloss. 3, 11 26 Matth. 27, 50 ) [*]( 2 xpo PL 6 bibit (i alt. ex e) P 7 adsumptae mortalitatis aC ct E m2 adsumpta (adsumta P m1. absumpta P m3 B) mortalitate PBL adsumpta (absumpta V m2) mortalitas E ml cet. esset om. Z (II. u. m2 E) 9 domine om. Z 10 seruatur C 12 ergo] enim PBL 14 deTelinquis P (n 8. tt.) BLX 16 patre (-is m2) P 19 patris L et (s eras.) PV et om. αΧ20 utJ uelut X 25 quia x et (a a. u. m2) n 26 amisit] emisit ed. Rom. )
lam quae secuntur ostendunt quia propter inpietatem hominum finis saeculi sit futurus. itaque significatur per domini passionem [*](23,44) occasura praesentia, ut oriantur futura. tenebrae igitur offusae sunt oculis perfidorum, ut fidei lumen resurgeret. sol occidit sacrilegis uel refugit, ut funesti spectaculum sceleris obumbraret . petrae fissae sunt, ut per praerupta saxorum ostenderetur futurum, quoniam uerbi uis pectorum dura penetraret, quo [*]( F ) facilius ex canis petrarum illi uenatores, quos Hieremias praedixit, domino uenarentur. monumentorum autem reseratio quid aliud nisi claustris mortis effractis resurrectionem significat mortuorum, quorum in aspectu fides, in processu typus, quod in sanctam prodeundo ciuitatem praesentium specie declarabant in illa Hierusalem quae in caelo est futurum perenne deuersorium [*](23,15) resurgentium? etiam uelum scinditur, quo uel duorum [*]( 1532 A ) [*]( 2 Matth. 27, 46 6 Matth. 27, 46 14 Matth. 27, 45 17Matth. 27, 51 19 Hier. 16, 16 20 Matth. 27, 52 22 Matth. 27, 53 Apoc. 11, 2 24 Hebr. 12, 22 25 Matth. 27, 51 ) [*]( 2 uoce magna Z in quo] in qua X inmo (m 8. n m3) P immo L 3 discendesse (corr. m3) P post peccatiR add. adnuntiat x 4 uoce magna E\'IT 7 respice in me CL 10 descenderet P (i s. e, n eras.) L 12 sequuntnr αFO et (qu ex eu) V 13 futuris P (v s. i) L 15 rcfulgeret X et m2 V 16 rffulgit X funestis X 17 scissae CTL sissae B cissae γ18 uerb:s (om. uis) PL pectora C 20 dum PL 20 nenerantur L 24 deuersorium (diu. m3) P dcuorsorium B diuorsorium a diuersorium eet. 25 quod aFOV )
Stabant autem mulieres haec uidentes, stabat et mater, [*](23,49) cum studio pietatis sua pericula posthaberet. sed et dominus suspensus in cruce, qui sua pericula contemneret, pio matrem conmendabat affectu. quod non otiose Iohannes pluribus [*](25,45) prosecutus est; alii enim mundum descripsere concussum, caelum[*]( c ) tenebris obductum, refugisse solem. addiderunt Matthaeus et Marcus, qui humana atque moralia uberius prosecuti sunt: deus, deus meus, respice me! quare me dereliquisti? ut ad crucem Christi susceptionem peruenisse crederemus [*](23,43) condicionis humanae. Lucas autem conpetere euidenter adseruit[*](23,36) latroni ueniam sacerdotali intercessione donatam et Iudaeis persequentibus eodem munere indulgentiam postulatam.
[*]( D ) Iohannes ergo, qui plenius diuina penetrauit mysteria, non inmerito laborauit, ut quae deum generauerat mansisse eam uirginem declararet. solus ergo me docet quod alii non docuerunt quemadmodum in cruce positus appellauerit matrem [*]( 3 II Cor. 3, 14 4 Matth. 27, 54 7 Matth. 27, 5 12 lob. 19, 26 sq. 15 Matth. 27, 51 Marc. 15, 33 15 sqq. cr. epist. 63, 109 et 110 16 Matth. 27, 46 Marc. 15, 34 Ps. 21, 2 22 Ioh. 19, 26 sq. ) [*]( 8 uotuntaria morte ΕγΤ 9 urbe concussa X 12 sed... contemneret inte-r uersus m3 P, om. L et om. P (m3) X13 crocem quia X post pericula add. pro poena αγ15discripsere BX caelis PL 17 mortalia CEyT ut uerius P (corr. uberius) L 18 respice in me L 25 alii me PL. cf. epist. 63, 109 26 crucem aX )
nec [*]( E ) praeposterum iudicetur quod prius latronis absolutionem quam matris appellationem scripsi; qui enim uenerat saluos facere peccatores non absurdum si prius in meis scriptis susceptum munus in redimenda salute. peccatoris inpleuit. denique ipse ait: quae est mater mea et qui fratres mei? quia non uenerat uocare iustos, sed peccatores. sed ibi pro loco, hic et in cruce non inmemor matris appellat eam dicens: ecce filius tuus et Iohanni: ecce mater tua. [*]( F ) testabatur de cruce Christus et testamentum eius signabat Iohannes, dignus tanto testatore testis. bonum testamentum non pecuniae, sed uitae, quod non atramento scribitur, sed spiritu dei uiui. lingua mea calamus scribae uelociter scribentis.
Sed nec Maria minor quam matrem Christi decebat fugientibus apostolis ante crucem stabat et piis spectabat oculis [*]( 1533 A ) filii uulnera, quia exspectabat non pignoris mortem, sed mundi salutem. aut fortasse quia cognouerat per filii mortem mundi redemtionem, aula regalis putabat se et sua morte publico muneri aliquid addituram. sed Iesus non egebat adiutore ad omnium redemtionem, qui dixit: factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. suscepit quidem matris adfectum, sed non quaesiuit hominis auxilium. habemus [*]( 6 I Tim. 1, 15 9 Matth. 12, 18 10 Matth. 9, 13 Marc. 2, 17 Luc. 5, 32 12 loh. 19, 26 sq. 16 II Cor. 31 3 17 Ps. 44, 3 19 Matth. 26, 56 24 Ps. 87, 6 ) [*]( 1 plures FGLOV et (es ex is) Ρπ putant PLϰ adque (que s. u.) P 3 latro X 4 religioaius (i tert. 8. u.) Ρπ 5 latronum X 6 matri X scripsit αΒV m2 7 in om. αϰ 9 qui sunt Lϰ 10 ueni FOV 14 iohannig (-es m3) P 15 quod] et quod X 18 mariae X dicebat P (dee. m2) aL decebat (in mg. dicebat, eras.) V 19 spectabat PBCG (in L nonnulla omissa) 23 munere PL negabat FO et (egebat corr.) ΒπV adiutorem αΧ24 qui Ρα. quia eet. )
quo loco uberrimum testimonium Mariae uirginitatis adhibetur. neque enim abrogatur uxor marito, cum scriptum sit: quod deus coniunxit homo non separet, sed quae propter mysterium coniugium praetexuit conpletis mysteriis iam coniugio non [*]( c ) egebat. aut si moralia sequimur, in maerore castitas inperatur.
mysticum tamen est quod conmendatur Iohanni inter ceteros iuniori, quod non otiosis auribus debemus accipere. periculosa est enim mulieribus copula adulescentis et species iuuentutis. ne qua fortasse curiosa exempli, in curiosa mysterii, quae luxuriari in Christo cupiens Mariam specie praetendat, non imitetur affectu, sicut uulgus nunc male audit mulierum, relicto seniore marito ut iuniorem sequantur. discat ergo [*]( D ) a---ecclesiae hic esse mysterium, quae populo seniori specie ante copulata. non usu, posteaquam peperit uerbum et in corporibus ac mentibus hominum per fidem crucis et sepulturam dominici corporis seminauit, ex praecepto dei societatem populi iunioris elegit.
Quaero etiam cur ante mortem non inueniamus esse percussum, post mortem inueniamus, nisi forte ut uoluntarius magis quam necessarius exitus eius fuisse doceatur et ordinem [*]( E ) mysticum nouerimus, quia non ante altaris sacramenta quam baptismum, sed baptismum ante, sic poculum. deinde ut [*]( 6 Matth. 19, 6 Iob. 19, 27 23 Ioh. 19, 34 ) [*]( 1 doceat X docet etiam a 3 amplius (u 8. u.) P solitudo a m1. π (m2 solicitudo) BFGOV sollicitudo (1 pr. 8. U. m3) P et a m2 eet. 5 abrogatur PBL abrogetur aC abrogaretur Χϰ 7 pro mysterio ΕγΤ 8 praetexuit (e pro s. u.) P 12 copula mulieribus y 14 mariae PBL specie BX speciê (ê ex e m2) P speciem eet. 15 affectum PCL 16 sequatur r seruaAr P (quan s. rua m3) L 20 iunioris populi C 22 qua ergo etiam X 23 post mortem inueniamus om. X uoluntarius... fuisse] uotus eius fuisse P (in mg. inf. noluntarius exitus eius magis quam necessarius m3) L 25 quam om. PL )
quid sibi etiam uult quod non apostoli, sed Joseph [*](23,50) et Nicodemus Christum sepeliunt? unus iustus et constans, alter in quo dolus non erat; talis enim Christi est sepultura, quae fraudem iniquitatemque non habeat. obstruitur igitur [*](1534 A )tergiuersandi locus, et domestico Iudaei testimonio reuincuntur; nam si apostoli sepelissent, dicerent utique non sepultum, quem raptum esse dixerunt.
iustus autem Christi corpus operit [*](23,53) sindone. innocens unguit unguento; namque haec non otiose distincta repperimus, quia iustitia uestit ecclesiam. innocentia gratiam subministrat. uesti ergo et tu domini corpus gloria sua, ut et ipse sis iustus, etsi mortuum credis, operi tamen [*]( B ) diuinitatis plenitudine suae. ungue illud murra et aloe, ut bonus odor Christi sis. bonum linteum misit Ioseph ille uir iustus, et fortasse illud quod Petrus uidit e caelo ad se esse demissum, in quo erant genera quadrupedum et ferarum et uolucrum ad similitudinem gentium figurata. mystico igitur unguento illo pistico consepelitur ecclesia, quae diuersitatem populorum fidei suae conmunione sociauit.
25 De hoc Joseph in Johanne solo inuenio quod occultus [*]( c ) [*]( 8 Iob. 19, 38 sq. 9 Ioh. 1, 47 13 Matth. 28, 13 14 Matth. 27, 59 18 Coloss. 2, 9, II Cor. 2, 15, lob. 19, 39 19 Matth. 27, 59 20 Marc. 15, 43 et 46 21 Act. 10, 11 sq. ) [*]( 1 mortali X mortis X 2 licet et qual. X 3 congclesrit P m2 BFOTV et (a a. e alt. m2) E congeliscit n 5 isste (s alt. etas.) P 6 uiuendo X 8 cogitans P (ns 8. gi m2) L 10 obruitur (om. igitur) PL obstruetur X 13 ante raptum add. sepultum PL dixerant Gγ 14 ungit a ungitur L ungento P 16 ergo om. PL et om. FOV 18 diuinitatis propriae (om. suae) Εγ T unge Z murra P myrra eet. 20 uidet (-it m3) P 12 figuram P (ta 8. m m3) L 23 sepellitur 1) sepelitur L ecclesia (a ex ae) P )
hunc Joseph iustum [*](23,50) Lucas dixit, Matthaeus diuitem. et merito diues hoc loco dicitur, ubi corpus suscepit Christi; suscipiendo enim diuitem nesciuit fidei paupertatem. diues est ergo qui iustus est[*](. E ) igitur sindone inuoluit, Israhelita uero et diuersos miscet uirtutum odores et aloes mittit quasi libras centum, hoc est perfectae fidei quantitatem. et ligauerunt corpus Iesu iuxta consuetudinem spiritalium Iudaeorum, non utique nodis perfidiae, sed fidei ligaturis et posuerunt in horto, cui frequenter ecclesia conparatur, quae diuersorum habeat poma meritorum floresque uirtutum.
nec otiose alius monumentum nouum [*](23,53) dixit, alius monumentum Ioseph. non habebat igitur Christus [*]( F ) tumulum suum. etenim tumulus his paratur qui sub lege sunt mortis; uictor mortis tumulum suum non habet. quae enim conmunio tumulo et deo? denique Ecclesiastes ait de [*]( 1 Iob. 19, 38 4 Ioh. 20, 2 sq. 8 Matth. 20, 5 sq. 9 Ioh. 3, 2 11 Rom. 13, 12 12 Mattb. 27, 57 15 roh. 19, 39 sq.; 1, 47 18 loh. 19, 40 20 lob. 19, 41 21 Cant. 4, 12, Eccl. 2, 5 22 loh. 19, 41 Matth. 27, 60 24 Rom. 7, 2 ) [*]( 2 timere P (o 8. ę pr.) L 8 petierit (ti in ras.) P 6 inuenies ihm ϰ 7 post mercedem add. pia largiente a pia largitate C 8 hora om. PL 10 nox enim (enim 8. u. m3) P 11 surrexit Gγπ 12 post dies add. autem az 16 ante igitur add. iustus X 17 C P 19 utique non Z 21 habet G, 22 alios (s. apud m2) π alias alius FOV 25 mortis post sunt om. PBL )
Quis autem est Ioseph, cuius in tumulo ponitur? utique [*](23,50. 53 ) ille iustus. bene ergo Christus monumento creditur iusti, ut habeat ubi filius hominis caput reclinet et iustitiae habitatione requiescat. bene autem nouo secundum litteram quidem, ne alius suscitatus a perfidis diceretur, mystice uero quid possumus intellegere nisi forte quia legimus: sepulchrum patens est guttur eorum? ergo sepulchrum patens est guttur hominis, in quo perfidia letalis et mortua uerba conduntur, [*]( c ) quod per uetustatem et incursionem aliquam bestiarum fatiscit et soluitur. est ergo contrario monumentum in secretis hominum, quod sibi in pectoribus duritiae gentilis penetrabili uerbo iustus excidit, fidei atque doctrinae operibus perpolitum, ut praetenderet in nationibus uirtus Christi.
cui pulcherrime lapis admotus est, ne pateret; quicumque enim in se bene [*]( 1 Eccles. 6, 3; cr. Eccli. 14, 22 6 l.uc. 5, 24 7 Luc. 3, 16 12 Luc. 9, 58 13 lob. 19, 41 15 Ps. 51 11 22 Mattb. 27, 60, Marc. 16, 46 ) [*]( 1 nobis PBL illis P (s eras.) L 5 post similitudo add. erit G, erat ΕγLT natus 1 6 similitudinem PBLΟπ dissimilitudines PL, -em Βπ 7 imperat X iohannis PFL et (-es m2) BOV baptizabat Cx 9 uirtutum P et (em 8. um m2) n 11 in monumento C ingreditur (in s. u. m2) P ponitur x 12 filius hominis ubi X caput suum reclinet BEGT reclinet caput suum j 14 uero] autem ET crederetur X 16 gutter (v s. ę m3) Pest patens aX 18 fatescit a (-iscit corr.) CPO V et (e ex i) m.3 P, m2 B patescit X 19 ergo XX. ergo e PBCL et (e s. u.) a 20 quid (o 8. i) P penetrabiliş P 21 expolitum X 23 enim om. PL bene in se X )
et bene in petra excisum dicitur hoc est [*](23,53) in fidei firmamento, de qua ueri Israhelitae dulcedinem mellis et oleum spiritale suxerunt. sepelierunt enim Christum iustus et qui deum uidit; non enim sepeliunt Christum nisi qui deum credunt.
non omnes possunt sepelire Christum. denique [*]( E ) [*](23,55 sq., ) quamuis religiosae mulieres longe stant, sed, quia religiosae, [*](24,1) locum diligenter obseruant, ut unguenta adferant et superfundant. sollicitae tamen et a monumento posteriores recedunt et ad monumentum priores reuertuntur. etsi deest constantia, non deest diligentia.
sexus nutat. deuotio calet. denique resurrectionis tempore praesto sunt et, cum uiri fugarentur, solae tamen ab angelo ne timeant admonentur. Petrum euocant[*]( F ) studio priores, sed posteriores fiducia. denique ille sine metu aduenit et constanter qui posterior uenerat primus ingreditur.