Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

nunc enim potestate supra omnes est, sed opus est ut sit in omnibus uoluntate; uolet autem, cum omnia in nobis cognouerit sui plena et uacua delictorum. nondum igitur subiectus est patri, quia nondum omnia et in omnibus Christus; cum autem fuerit omnia et in omnibus Christus, erit omnia et in omnibus deus. unde colligitur unum esse regnum patris et filii et etiam spiritus sancti, quia qui filium receperit recipit et patrem, recipit et spiritum sanctum, quia una potestas, una gratia, una operatio trinitatis est.