Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
et ideo nouo et profundo consilio apostolus ait, quod ipse patri erit subiectus in nobis, cum fuerit in omnibus plenitudo fidei et quaedam deuotionis unitas. nunc enim, quamdiu sententiis discrepamus, quodammodo regnum Christi minoramus, quia nondum ei subiecta sunt omnia cuius regnum unitas est; cum autem subiecta illi fuerint omnia, tunc et ipse subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus , sicut scriptum est.