Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

leuita pertransiuit, stetit ille qui uulnera inflicta curauit. et ideo illi non dixerunt qui transibant. uiam: benedictio domini super uos, benedicimus uos de domo domini; stantes enim, non transeuntes sunt pedes benedicentium. denique et uineam, cuius soluta munitio est, transeuntes uindemiant, non manentes; transeuntes sibilant, sicut in Threnis Hieremiae legimus: tenuerunt super te manus omnes transeuntes per uiam, sibilauerunt et mouerunt caput suum super filiam Hierusalem.