Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
caput omnium Christus est; melius est igitur ut maneat Christus in nobis quam aliqua nostri commotione moueatur. unde Iudaei mouentes capita sua dicebant: tolle a terra talem hunc, Geraseni rogabant, ut de finibus eorum recederet, ecclesia autem tenuit eum nec dimisit eum. ideo illa quae tenuit eum possidet, illi qui mouerunt tenere non possunt. pulchre autem ait euange-lista, quia transeuntes mouebant capita suatranseuntesnon stantes. stamus in atriis sanctis, praeterimus in plateis. sacerdos praeteriit .