Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
anima ergo quae deo subdita est non est humanae subdita potestati; ab ipso enim uitae fructum sperat aeternae et perpetuae salutis auxilium. ille ergo, cui me tradidi, et necatum tuebitur et mortuum resuscitabit et ulciscetur occisum. raptus est iustus, ne malitia mutaret cor eius. mors ergo ista magis peccati fuga quam morientis est detrimentum.