Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
nullo auxiliatore, nullo iam socio sui, nullo comite. quid aliud melius dixerit quam quod ex ipso cui se deuouit acceperat: nonne deo subdita erit anima mea? hoc est: quid persequimini, quid furitis, quid insultatis? carnem potestis interficere, animam non potestis. uitam istam corporis potestis eripere, meritum non potestis extinguere; scriptum est enim: nolite timere eos qui possu.ut occidere carnem, animam autem non possunt; sed potius eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam.