Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Plus adicio. non solum pro se Christus pretium non debet suae redemptionis aut propitiationem pro peccato, sed etiam si de quocumque homine accipias, possit intellegi, quia non debeant singuli propitiationem suam, quia propitiatio omnium Christus est et ipse est uniuersorum redemptio. cuius enim hominis sanguis iam idoneus est ad redemptionem sui, cum pro redemptione omnium suum sanguinem Christus effuderit?
est ergo cuiusquam sanguis qui Christi possit sanguini comparari ? aut quis tam potens homo, qui pro se propitiationem suam dare possit supra eam propitiationem, quam in se optulit Christus, qui solus deo mundum reconciliauit per suum sanguinem? quae maior hostia, quod praestantius sacrificium, qui melior aduocatus quam qui pro peccatis omnium factus est deprecatio et animam suam dedit pro nobis redemptionem ?