Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
denique didragma poscentibus Iudaeis, quod pro peccato dabatur ex lege, dixit ad Petrum: Simon, reges terrae a quibus accipiunt tri.butum uel censum? a filiis suis aut ab alienis? respondit Petrus: ab alienis. cui dixit dominus: ergo liberi sunt filii. ut autem non faciamus illis offendiculum, mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle, et aperto ore eius inuenies staterem; illum tollens dabis pro me et pro te.
ostendit quod non pro se propitiationem debeat peccatorum, quia seruus peccati non erat, sed ab omni erat liber errore filius dei. filius enim liberat, seruus est in reatu. ergo liber iste ab omnibus nec pretium redemptionis animae suae dat, cuius sanguinis pretium poterat abundare ad uniuersa mundi totius redimenda peccata. recte ergo alios liberat qui pro se nihil debeat.