Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
regnum autem peccati mortis est regnum, quod diu toto orbe praeualuit. unde et apostolus ait: sed regnauit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae, qui est forma futuri. uenit ueritas, figura cessauit; uenit uita, regnum mortis euanuit; uenit remissio peccatorum et peccati uincla resoluta sunt. ante etiam leuiora delicta mortis nexibus stringebantur, post aduentum autem domini salutaris etiam giauiora flagitia sunt remissa.