Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Conturbatae sunt gentes, inclinata sunt regna; dedit uocem suam altissimus et mota est terra. aduentu domini saluatoris aduersariae potestates cum sua legione turbatae sunt iussae ab humanis exire corporibus et precatae, ut mitterentur in porcos. turbatis nequissimis [*](2 *Rom. 13, 12 6 cf. Gen. 25, 29 sqq. 8 *Ps. 45, 6 10 Ps. 79, 4 13 cf. Gen. 4, 4-5 18 *Ps. 39, 2 21 cf. Luc. 22,61—62 24 *Ps. 45, 7 26 cf. Matth. 8, 31 ) [*]( 1 et (om. BC) dies resplenduit et a 2 euigilemns fi 4 amictum 0 5 commessationibus ADFml sunt] est B 8 coticibus Aml adiuuauit fJ adiuuabit av 9 uultu] add. suo Bm2C{iv 10 dixit] add. et BCfi 12 adiumentum est {J 14 alt. super] add. munera Bm2Cv autem CaiD. v autem om. Bmlfi 17 responso fta conducit nostre Fml 21 fidelius DEFml 23 uisus est uoce flav 26 aduentum Bml )

341
potestatibus necesse fuit turbari cultores simulacrorum, inclinari quoque regna peccati. erat enim graue regnum, quod sibi in graue seruitium subiugauerat omnium animos peccatorum; qui enim peccatum facit seruus est peccati.