Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
si enim est inopia cui patet regnum caelorum, recte isti inopiam suam diuinis excidisse sensibus arbitrabantur, qui animam suam humiliatam in puluerem deplorabant et uentrem suum in terra haerere dicebant; qui autem in terra haerent, uidentur diuina benedictione priuari. quae sit ergo ista inopia, audi: beati enim pauperes spiritu, ipsorum enim est regnum caelorum.
si ergo beata paupertas est cui patet caelum, terrenas istas diuitias neglegamus, corporalem redundantiam declinemus. sequamur gesta apostolorum, ante quorum pedes unusquisque quod habebat pecuniae ex suorum agrorum pretio conferebat, ut pauperibus dispensaretur.